Latin · Dactylic hexameter
BATRACHOMYOMACHIA HOMERI Tuba Romana cantata, AEvo nostro accommodata, et in, LIBER V. Belli et spectaculi Finis., lines 3.5.0.468-3.5.0.512
Jacob Balde, Poemata (2) 3.5.0.468-512
Unproofread scanNot analysed yet
Indicunt iterum choreas, atque orgia noctis;
Suetisque invigilant spoliis. gannitus et ingens
In Maumillonum plausus dicione resultat.
Ut si forsan equos, taurumque armenta secuta
Abstulerit praedo; neque spes super ulla peculi;
Illa inopina tamen stabulum commune revisant:
Ergo iterum felix toto Pastore Menalcas
Subsilit, et dulci confundit gaudia fletu.
Aut Pelusiaci quantus per rura Canopi
Laetitiae tremor exoritur: cum Nilus in urna
Se cohibens ripasque intra, dubitare colonos
Cogit, et optatae tumidos nil fidere messi.
Mox ubi restagnat praesens, tumidusque per arva
Volvitur, et late campos fecundus inundat:
Laudavere Deum, nec iam fugisse queruntur.
A cantu resonant agri, modulataque ducit
Tibia linigeros. Nilus clamatur et Isis.
O! numquam stimuli mites, ubi prima cupido
Invasitque animos, et non satiabilis ardet.
Nulla mora est. unum pedibus distringere Murem
Aeluri instituunt, suadetque in sana voluptas
Libari; si forte sapor mutatus in armis.
Oceano nondum croceam Tithonia bigam
Extulerat quater, auricomis ducentibus horis:
Et iam funus erat Meridarpax flebile. Felis,
Iuppiter illius fuit, intonuitque labanti.
Itur ab Harpyis in circum. murmura funus
Nescio quae, supra Catus horrida Thessalus efflat;
In partisque secat, stantisque aspergit, et illo
Princeps Maumyadum nova sanguine foedera sancit.
Heu, quid ages? bellone putas evadere Fata
Pternoglyphe, et mortis telum vitare sequentis:
Dum fugis, et Cancros felicibus effugis alis:
Te miserum! in Scyllam iuratosque incidit hostis.
Hoc tibi grande malum si praecinuisset Apollo,
Stragibus optasses potius sub Borborocoete,
Cui elapsus eras, animamque impendere Marti.
Non ita Threicium Vatem, sectumque cruentae
Patris Echionii laceraverunt Penthea Bacchae.
XII. Iuppiter his visis vultum demittere coepit,
Ut solet abductus curis secretaque versans:
Tum taciti primum Divi cognoscere caussas,
Et quod Caelicolis poscentibus ante negavisset
Agmina sulphureo Maurusia perdere nimbo,
Consilium laudare sacrum, maiusque vereri.