# Poemata (2) 3.5.0.513-557

Jacob Balde, Poemata (2), BATRACHOMYOMACHIA HOMERI Tuba Romana cantata, AEvo nostro accommodata, et in, LIBER V. Belli et spectaculi Finis., lines 3.5.0.513-3.5.0.557. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.5.0.513
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.5.0.513

Est aliquod fulmen, quod nec fabricare Pyracmon,
Nec Steropes conflare potest. nec Lemnius ipse
Attrectare audet, si non Stygis amne lavetur.
Ventorum deformis hiems, et Colchica pestis,
Aura nocens et dira lues, viridisque veneni
Suecus, et Haemoniis exstillans frondibus humor,
Materies minima est, et adhuc tolerabile telum:
Quod tantum in nanos colles incumbat, et almos
Plebeias sternat, platanique enode cacumen.
Accedunt ructus morientium, stridor Hyaenae,
Ira tremens, raptique incensis urbibus ignes;
Et vanescentis sanies exusta Cometae.
His quoque miscetur rabies, ac spuma canina
Uranies collecta manu: cum Sirius oestro
Percitus, allatrat flammato sidera rictu.
Adduntur colubri de Gorgone: bis tria Solis
Spicula lugentis, medio fulgore reciso.
Scobs ferri, quae de pedibus perhibetur equorum,
Cum Pluto Siculas ad Sponsam frangeret arcis,
Succussis cecidisse trium; (nam quartus Alastor
Difficilis minui, totus riget aere maligno)
Nec tamen usque adeo foret in superabile, si non
Iuppiter ipse suo iactum de vertice crinem
Tonderi patiens (et crinis sufficit unus)
Inderet. hinc rapidas vires, animosaque flabra
Sumit, et egesto quatit alta ceraunia saxo.
Non ignis vulgare rubens hoc nobile Fulmen
Excoquit: eiectis opus est carbonibus antro
Taenario, taxoque informi, et si qua supersunt
Naufragii veteris fragmenta infamia Cauro.
Taliter excussum quoniam cum turbine sensit
Pallenaea cohors, uno damnata sepulcro:
Effossasque manu Capaneus flagrantia Thebas
Moenia. concutiens. totus lucebat anhelo
Pectore combustus, cineremque efflabat ab ore.
Tantum summa manus divum Patris, et neque semper
Hoc torquet, valida nisi cum succensus ab ira est.
Tunc quoque stringebat quasi vibraturus, et alta
Voce tonans: meruisse putas Meridarpaga, Nate,
Missile, quod volvo? tracta: crispare licebit.
Dum parcas homini, quidvis potes igne ferire.
XIII. Alcides animi largus, tunc largior ibat
Fulmen adorandum potius timideque colendum
Impare sumpturus dextra: iamque illud agebat
Chaoniam impacto rapturus verbere quercum.

---

Jacob Balde, Poemata (2). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata2_1.xml.
