Latin · Dactylic hexameter
BATRACHOMYOMACHIA HOMERI Tuba Romana cantata, AEvo nostro accommodata, et in, LIBER V. Belli et spectaculi Finis., lines 3.5.0.558-3.5.0.602
Jacob Balde, Poemata (2) 3.5.0.558-602
Unproofread scanNot analysed yet
Prodigium! negat emitti. ceu viveret ignis,
Sentiretque Deum consueta mole minorem.
Increpat Armipotens: quaenam has ignavia vires
Enervat, cohibetque Alecto invisa lacertos?
Letifer anne iterum serpit per viscera Nessus?
Exprobrat et Iuno, laudans, fictumque renidens:
Noster amor! tene ergo rear stravisse leones?
Fregisse Antaeum? tu pensa columque tulisti
Femineas indute stolas, ac tempora myrto
Evincte. Alcmena satus et miratur, et ardet,
Et fremit, et rubet, atque iterum tentare laborat.
Sibilat implacidum sulphur, multoque cruentat
Sanguine mirantem (neque enim haec natura) Deumque
Respicit. it caelo murmur. Venus aurea risit.
Audiit, inque sinum risit Nova Luna bicornem.
At miserin rabiem versus Tirynthius altum
Uritur, et bustum flagrat immortale futurus,
Sinon excutiat, vires confessus iniquas
Ausa et inausa manu nequicquam ubi vertere coepit,
Excutit. haud ultra lapsum: sed in aere pendet.
Protinus Ales adest. ea corripit unguibus uncis
Restituitque Iovi. qui laetus, parcimus, inquit,
Nate tibi. Patri posthac illudere cessa:
Et cautus mea tela time, non sternere vilis
Docta feras humilisque rubos: sed robur adultae
AEtatis; sed enim Rhodopen Hebrumque nivalem,
Alcidesque meos: Hic non imitabile fulmen
Sentiet, hic demum: per quem resciverit Orbis
Ludicra nos Ranis super, et super arma protervis
Muribus auctores, dextra movisse iocosa.
Namque homines credent (ut gens est vana, malique
Heu, nimium nimiumque capax, atque omnia vexat
Censuris) Superos tantummodo ad otia natos,
Ceu Pueros nugis consumere vilibus aevum.
Imperio Mundi nullas impendere curas;
Cunctaque in incertum mortalia tendere casum.
Quisquis is est, seu sit cerebro, seu poplite natus;
Ille faces, totumque Iovem sua tela minantem
Attritus feret, et sitiet fugientibus undis
Mersus, et a plena torquebitur arbore pomis,
Iuro per arcanas, instar mihi numinis, undas;
(Concussitque comas) per fratris stagna profundi.
Si quando placitum nobis, haec funera Mundo
Pandere, et exactos belli proferre labores:
Tunc eto te Phoebum; Vatem tu, Phoebe, monebis.