# Poemata (2) 3.5.1.1-3

Jacob Balde, Poemata (2), 3.5.1.1 to 3.5.1.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.5.1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.5.1.1

HABES, amice Lector, Batrachomyomachiam nostram, ex fonte Homeri: utique enim non de palude, etsi de palustribus, deriva vi largius conceptum liquorem, gratia Iuventutis. Ea, sanguinis calore fervida, modico aquae haustu sitim non restinguit. quae ipsa caussa est, quare Orationes hinc inde dispersas, alternis proferentium animi sui sensa longiusculas maluerim. Quasdam agnominationes confinxi; ut, MUSULMANNIGENAE, MAUMYADES, etc. quod existimem similibus, Latini sermonis nitorem propter. ea non obfuscari: cum tantummodo sint Nomina propria et compellationes earum rerum, de quibus reliqua dicuntur. ita integrum panegyricon de laudibus fortissimi Ducis BLICTRI scribere possis. modo tibi talem Ducem proponas, quem BLICTRI voces. Quae vero de altero significant, ea sacrosancta habere fas est, ab uberibus Latinae Nutricis non depellenda. citius enim barbaros Urbe Romana donaveris, quam nova et barbara Verba. quod ipsum olim cuidam Caesari in faciem obiectum est, deinde ex Mure dices me Elephantum fecisse. Quippe ni? tamen ex Musca fieri potest Elephantus, non terrendus a Musca, cum terreatur a Mure. Et vero Homeri haec Audacia est, cui irasci velle, est genuinum et dentes alios omnes perdere. nam sive laudes. sive irrideas; nihilominus septem Civitates de cadavere caeci Poetae litigabunt. Quin potius ipsum poema Homeri degustas: id ex Graeco translatum, non liberiore paraphrasi, sed stricta interpretatione ad literam, ut ne de inventis illustribus quidquam intervertatur, hoc loco subiungere placuit. Scimus gulam Ingeniorum variare. aliis videbitur supervacaneum: alii, nisi ponam, desiderabunt. Itaque Batrachomyomachia HOMERI in hunc modum se habet. Incipiens primum Musarum Cetum ex Helicone venire, in meo animo preces concipio, gratia cantus, quem nuper in tabulis meis super genua posui; litem immensam, tumultuosum opus Martis, prae me ferens hominibus in aures omnibus immittere: quomodo Mures in Ranas primas consecuti iverunt, terrigenum virorum imitari opera Gigantum. Sic sermo inter mortales erat. tale autem habuit principium. Mus aliquando sitibundus, felis periculo evitato. propinquum in lacum teneram adposuit barbam, aqua delectatus dulci. hunc ubi vidit Limnocharis obstrepera, verbum locuta est tale. O hospes, quis es? unde venisti ad litus? quis te produxit? omnia vere dic, ne mendacem te intellexero. si enim te noverim amicum dignum, ad domum ducam. dona autem tibi dabo hospitalia multa et bona. Ego Rex Physignathus sum, qui per lacum color Ranarum Rex dies omnes: et me Pater Peleus olim genuit Hydromedusae mixtus in amicitia, apud ripam Eridani, et te quidem video pulchrum et fortem, eximium prae aliis sceptriferum Regem, et in bellis pugnacem esse: sed age citius tuum genus commemora. Huic autem rursus Psicharpax respondit, dixitque; curnam genus meum perquiris, o amice, manifestum omnibus hominibusque Diisque, et caelestibus volatilibus? Psicharpax ego vocor, filius

---

Jacob Balde, Poemata (2). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata2_1.xml.
