# Poemata (2) 3.5.1.12-14

Jacob Balde, Poemata (2), 3.5.1.12 to 3.5.1.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.5.1.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.5.1.12

ATque haec est illa Lacubus et Cavernis nota Maeonii Vatis Batrachomyomachia. Lector: in quam Olympiaden arbitraris incidisse? Multi multa coniciunt, plures omnino tacent. plerique annum indagare desperant. Existimant autem Principi Poetarum fidem habendam; SACRUM SOMNIUM, ex animo demisso venerandum potius, quam temerario ungue excutiendum esse. Quamquam nullus dubito, quin ipso Homero adhuc in vivis canente, fatalis haec pugna, cervicibus Graeciae magna ex parte iam incubuerit. De NOSTRA quid sentis? cui tempori imputatur? omne, an aliquod praesagium iam impletum. Equidem Bellum formidolosum, eventibus et mysteriis stipatum ante oculos latet. Saperdae omnia exploraturi, ipsi Delphos mittant Legatos, offerant tributum curiosi laboris. ipsi scrutentur, et Apollini (si domi sit) supplicent, in clara responsa sollicitando. Ego pedem hinc extrico. Quid igitur praefatus sum: me scienter fixisse signa, sub tentorio et aenigmate excitantia pruritum fatorum et indagandi cupidinem. Ita est. pleraque non nescio. Et hercule, propiore coniectura assecutus, crediderim bonam partem huius Batrachomyomachiae fuisse a Bellis Punicis exhaustam. Ita lib 3. num. 4. ipse Iuppiter orans persuadet. possit videri Mausolus sustinere personam Hannibalis, Mures Carthaginiensium. nam quid nigri semper et Mauri. Maurusii nominantur? Cur Mausolus lib. 3. num. 7. iactat Punicos astus, et multum Afri, etc. Ut contra Batrachos, veteres Romanos esse necessario intelligas. Physignathus furiosus et turgens, quid si Flaminius sit, homo temerarius, contra auspicia profectus? quid si M. Minutius aut Terentius Varro? De Lacu dubitas? I vise Thrasymenum Lacum, et miraberis horrendas caedes Batrachorum. adi Cannas, locum palustrem, uligine obsitum et cannis, amica Ranis nomina. pro! qui acervi cadaverum. caesa eo proelio Romanorum quadraginta quinque milia, cum Paulo Consule et Senatoribus LXXX. consularibus atque praetoriis, aut aedilitiis triginta. quae nota sunt. Fabius M. Seutlaeum imitatus, Limnocharin Romam captivam liberavit. Natura et bona Caussa apud Iovem perorante, Maurorum vis elisa est. Hannibal, Scipionis Africani chelis incisus (cancri signum, ut quidam tradidere, corpori a genitrice impressum gerentis) ex Italia in patriam fugere coactus, denique miserando Fato occubuit. Quo Myocephalo quid umquam truculentius exstitit? in quas non formas se, indole Mausoli, mutare novas ausus, aliam semper aliamque barbam, et capillamentum novo mutavit. Dices: Mures senatum coegisse, consules adfuisse, lictores, fasces, secures, signa utique Romanorum, non Carthaginiensium. Respondeo primo: a Vaticinantibus peristases misceri: neque necessum esse, ut omnia in quocumque genere similia inventa, modo potissima exhauriantur. deinde Carthago aemula Romae, plurimis ornamentis tantae Reipublicae respondit. Hannibal omnino contemptor Urbis a se propemodum saltu superatae, Capuae in Campania, togas ritusque Ausonios imitando, in ludibrium dedit. Si interroger, quis Maurus Psicharpax submersus sit: quaerendum potius censeam, quot Poeni primo secundoque Bello Punico occisi sint; dum Sardiniam, Siciliam, etc. (micas scilicet Imperii Romani) clandestinis furtis subtrahere certarunt. De faece militum ac vulgo non laboro. Artemisia Carthago est, cum mortuo Hannibale suo exstincta: aut tota Africa, submissis semper novis suppetiis, commeatu armisque instructa, furens instar Libycae Leaenae. Sed haec hactenus: nec plura: ne ingenioso Lectori diffidere videamur. At enim et sequentibus saeculis, non una Batrachomyomachia Orbi puniendo obrepsit. In Pharsalia simillima saeviisse videtur. Immo de integro veros Mures ac Ranas concurrisse, codem tempore, quo Gener et socer conflixere, docent Historici. namque tunc universus Orbis pluribus prodigiis laboravit. astra cadere visa. de caelo Capitolium tactum. pecudes locutae feruntur.

---

Jacob Balde, Poemata (2). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata2_1.xml.
