Latin
BATRACHOMYOMACHIA HOMERI Tuba Romana cantata, AEvo nostro accommodata, et in, LIBER V. Belli et spectaculi Finis., SYNOPSIS LIBRI PRIMI.
Jacob Balde, Poemata (2) 3.5.2.13
Unproofread scanNot analysed yet
I. IUppiter Editor huius cruenti Muneris sive Batrachomyomachiae, accito primum Marti, mentem suam ludibundus explicat. II. Illi vero fastidiosis auribus propositum accipienti, Pater opportune salutare suae mentis aliud Decretum ingerit. III. Stomachantis Gradivi inflammata Oratio indignatur numen altissimis rebus ab omni aevo destinatum, nunc quidem ab Iove putidis Muribus ac Ranis bellaturis praefici. IV. Placando Marti Iuppiter Batrachomyomachiae mysticum spectaculum aperit. docet prolusionem duntaxat esse crudelissimorum inter homines conflictuum, qui ex Fatorum specula evolaturi, posteris saeculis ingruent. V. AEvi nostri ferrei non perfunctoria mentio facta, mire Martem exhilarat. VI. Acquiescit Mars consilio Iovis. Dii Deaeque, excepta Iunone, conveniunt in pensili nubium theatro. VII. Pallas a Genitor rogata, ut Mures tutetur in acie, ore rotundo abnuit. caussas affert. palmariam scilicet, a Myocephalis erosum summae elegantiae Peplum. VIII. Eius quantum reliquiae permittunt, Descriptio. IX. Famosi Gigantis huius aevi M. DC, tragicus exitus, et facta, in Palladio Peplo signata. X. Sed et Latona Ranis certantibus praeesse detrectat; nec immerito. XI. Indigna Veneris querela contra Musculos. XII. Iovis Pathetica oratio, Caelicolas accersitos docentis caussam permittendae Batrachomyomachiae SYNOPSIS LIBRI QUARTI.