Latin
BATRACHOMYOMACHIA HOMERI Tuba Romana cantata, AEvo nostro accommodata, et in, LIBER V. Belli et spectaculi Finis., SYNOPSIS LIBRI PRIMI.
Jacob Balde, Poemata (2) 3.5.2.2
Unproofread scanNot analysed yet
II. Frater Physignathus intervenit, seu casu, seu saltu: ambigi enim potest. is, ut genium Hospitis ad ripam stantis irritaret, Regni sui delicias palustres, inflatis buccis fastuose iactat. Adhuc verum illud: Natura beatis omnibus esse dedit, si quis cognoverit uti. III. Musculus luculenta Oratione, non minus suae gentis fortunam moresque depingit, et praefert multis Persicis parasangis. Non quod quisque habet, hoc bonum: sed quo quisque contentus est, hoc iucundum.