# Poemata (2) 3.5.2.3-6

Jacob Balde, Poemata (2), 3.5.2.3 to 3.5.2.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.5.2.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.5.2.3

IV. Physignathus obficit subeunda Muribus discrimina; (Psicharpage tamen omnia extenuante) Ranarum securam felicitatem extollit. denique multis utrinque acceptis et redditis vocibus, Stagni sui fines in Palatium, se in navim et Argonautam offert. Exeat Orbe, omnia qui metuit discrimina: vam Vitai his modus et ratio est, ut non secura sit ulla. Qui fit, quod plures malint esse miseri, quam videri! V. Nempe pretiosa invitatio et vanitas promissorum distrinxere adipatum ingenium curiosi Musculi. Auribus accepta oculis usurpaturus, trahitur cupiditate visendi. Mox Ranam navalem conscendit, experturus etiam suo damno Maris pericula, Sensim ad declivia fertur Mens blando pulsata malo. Hominum vesana cupido Invenit naves, et monstra natantia vidit. Ausus sese committere vento atque Mari, quidvis audet. VI. Physignathus ab serpente (Balaena Lacus) emerso ex aquis conterritus; seu dolo malo, seu metu vano Subducit tergum insidenti Psicharpagi. is destitutus carina, medio in gurgite submergitur; Diis et Sociis in vota ac suppetias nequidquam vocatis. Iuste naufragio perit, Qui non naufragium fugit. Ridet Neptunus, Nauta deflente cadaver. SYNOPSIS LIBRI SECUNDI. I. Posteaquam cari funeris tristissima percrebuit fama: Troxartes Psicharpagis submersi Pater, pene ultra Muris nigri vires, ira excanduit. Nam quae orba est catulis, quaeque sera est Tigris. Hac et peior homo, cum furere incipit. II. Cogit altero statim die, quamquam nubilo senatum, exploraturus ultricem sententiam. Si ulla in re deliberandum est, maxime ubi bellum suscipiendum: multo maxime, an inferendum.

---

Jacob Balde, Poemata (2). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata2_1.xml.
