Latin
3.5.3.1.1 to 3.5.3.1.3
Jacob Balde, Poemata (2) 3.5.3.1.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
ATque ea volventi sese aspectabilis offert Limnocharis. fol. 64. m. Habes facem et Helenam huius quoque belli, femineum nomen. Et vero cui cladi, aut voluptas caussam non dedit, aut femina non taedam admovit? Sub Paride lusco staret adhuc Ilion. Unus Lenonis oculus, Asiae oculum extinxit. Rapta facies Adulterae, flammam sparsit, usque ad proximum Ucalegonta manantem. Vide item, ut Turnum concitet Lavinia, Antonium Cleopatra, sexus inermis armatos viros! Nuptialem chorum saepe Bellona duxit: Hesperum, Martis ferale sidus fugavit. Non loquor de raptis Sabinis. exempla recens a Venere rubentia considera. Anna Britannica Maximilianum I. et Carolum IX. Galliarum Regem collisit. Cum speraretur Thalassii limen aperiendum; Iani portas effregit furor. sonitum mollis Epithalamii, forte classicum excepit. Clotildis Clodovaei Filia, imbutum cruore suo sudarium, velut vexillum sustulit; Childeberto Chlotario et Theodorico fratribus, contra Almaricum Coniugem suscitatis. Elephantos fuisse credas? ita stimulati conspectu sanguinis, infremuere. conclamatum ad arma deleta Visigothorum res est. Sorori litatum excidio regni. Nulla, ut scias, aut rara Mulier, in cladem sterilis est. bellare si nequit, parit bellatores. Sfortiae Mater, viginti. Iocastae uterus, quantum nefas, quae monstra militum! Cur nostra venis ad litora Maure? f. 64. m. Miratur Limnocharis Musculum Terrigenam oberrare litus palustre. Quippeni mirentur Nereides hominum potius insaniam, e pulvere ac natali solo, ad syrtes, et infamia naufragiis saxa properantium. Non lacus modo, sed et maria depraedamur. Quo vos Argonautae? poterant Tritones alloqui. Quis furor est, emere mortem, mercari pericula tantis impensis! cava trabe suffulti percurritis ignotam viam. non novimus istud remigum genus. terra contenti estote, quid Oceanum incestatis? delectati terroribus, altum petitis, ut trepidetis ad vesperam. Caeterum dicta haec in ventum abit, quo propulsa classis secuit fluctus. Pergunt temeratores naturae, et Nymphis ipsique Neptuno insultant. Castor et Pollux sparsere nuces: alii dolia, lusuri cum Diis, velut Britanni cum Balaenis. Orpheo canente, in omnia discrimina itum. Tanti, ex auro putris ac scabiosa pellicula! Quid posteri? Columbus, Cortesius, Nonius Almaytus, Pizarrus, Magellanius, Serranus, Vesputius; vincunt te puerum Iasona: vincunt Batavi, quid dubitas? Possis meticulosus haberi; et paullo audacior Piscatore, victum quaerente in cymba palmari. Ista Mortalium frusta in fluctibus ludunt, ut Schoenobates aliquis in fune. claudatur mare: Hollandi in terra velificabuntur. Mauritii Nassavii quadrigae, naves sunt dat curribus Austros. O quantis natura laboras prodigiis! Gaudeat Catonis umbra exempta rebus humanis.