# Poemata (2) 3.5.3.1.19-21

Jacob Balde, Poemata (2), 3.5.3.1.19 to 3.5.3.1.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.5.3.1.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.5.3.1.19

prorsus, quem nulla maceravit aemulorum invidia. quae, cum omnia maiora faciat, quisquis ab ea non videtur, infra pumiliones est. scilicet laudari tantum cupis, idque consecutus es, ut te tui in oculis et amoribus gerant. inquire in animum; quo facinore meruisti hoc stultorum supplicium. eme talento civilis belli sarcinam, speculum, inquam, Othonis, visurus naevos; et si potes, quod manticae in tergo est. Laudant te omnes. dicas: irrident. indiguum invidia obruunt caeremoniis. Nihil umquam ciconiarum notasti, et aurium Regis, quem non nomino? Feliciorem arbitrarer, si cum innocente Catone saepius ad subsellia Iudicum-trahereris, domum stipante senatu, et bona Fama reducendus. Ita nempe natura fert: miserum non premimus quiritantem, lacrimis muliebriter conspersum praeterimus. in alterum furor, quem virtus et gloria cataphractum, theatro imposuit. huic armata gingiva et genuinus servatur. Mens ingentis invidiae capax, pandit sinum venienti calumniae. amphoram virulenti livoris, facile exsorbet Tricongius honoris. Recte etiam Psicharpax monuit: miserum non esse, quem discrimen et horror circumeant. Cos magnae virtutis, magna calamitas, gloria comptior surgit de pulvere, quam de pulvinari Geminatur decus inter quaevis pericula. etenim tunc vivere caste asperius, cum prompta Venus: tunc durius irae consulitur, cum poena patet: respondit Theodosius Honorio suo. qui in summa licentia non exerrat, potest Traiani pugionem, pignus bonae mentis, in limine Capitolii suspendere. Fecunda ministrat, Hinc tellus, hinc unda dapes, utrinque beatis. fol. 69. m. Duobus elementis, alicuius Heliogabali gula non satiatur. terras proscindit, maria a fundo miscet, aeris penetrat meatus. Iovi cerebrum, Minervae olivam, Cereri spicas, Baccho vineam diripit. satias omne animal habet. solius hominis ingluvies modum nescit. nullius voti avaritiam castrat immodicus Petitor. inhiat immanibus immensum. de culina naturae conqueritur, velut nimis parcae. Sardanapali inventa laudat, inter rosas aestuans. alius crudum pavonem in balnea portat. hinc subitae mortes atque intestata senectus, Iuvenalis funera, lacrimis ac risu digna frugalis Epaminodas cum ligneo vasculo, et frustra Dentati in convivio, exoleverunt. Quotus iam Cato, exercitus sitim sua restinguit! atqui hic virtutis admiratione, etiam pene ebrium in sicco sabulo reddidit. Nare nequis? erimus na vis: portabere dorso fol. 69. m. Habes hic expressam imaginem Mundi Venerisque in vitantis ad flagitium. quam prolixo flatu Physignathus stringit regni sui delicias, quae non formosa videbis? Qualia dona feres? Psicharpax accede lacum idem occinit damnosa Siren voluptas.

---

Jacob Balde, Poemata (2). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata2_1.xml.
