Latin
3.5.3.2.13 to 3.5.3.2.15
Jacob Balde, Poemata (2) 3.5.3.2.13-15
Unproofread scanNot analysed yet
recte tam Mausolus quam Artemisia marito concolor, venere in censum Murium, Fatis volentibus ad solium Mauritaniae elevati. equidem etiamnum in humanis obtinet, ut nomina quandoque praesagiant. Cur Iulius, Caesar dictus? a caesarie? an quia ex utero Matris caesus? an quia ab ipso undecies centena nonaginta milia caesa? hunc cruentum Carnificem, ab obitu, versum in sanguineum Cometen, credidit Antiquitas. Mausolum, in Murem migrare iussit ab exequiis vindex Rhamnusia. Sic collige. Nulla Mausolea cadaver innocentius reddunt. virtutes ac vitia sequuntur umbras suas. quibus quisque assuevit vivus, defunctus incubat. in iter tenebricosum unicus admittitur comitatus, male aut bene gestarum rerum. Compertum est, Avaros post mortem, longos digitos in thesauro versasse. Spectabilis umbra Superbi insedisse thronum visa; Militum manis pugnasse. Quisquis feram, sub humani corporis figura occultat, tigridem, lupum, leonem, cerastam. Myocephalum; simul parca larvam amoverit, prodet et servabit aeternum, Hoc erat; quod Honorio suo Theodosius identidem inculcabat, Annales veterum delicta loquentur. Haerebunt maculae. quis non per saecula damnat Caesareae portenta Domus? quem dira Neronis funera, quem rupes Caprearum terra latebit In cesto possessa seni, etc. Intremuere iterum, ac puduit tremuisse videri. fol. 80. m. Solvunt, quae praesentius animum percurrunt. etiam saginati Gladiatores, dum caestum sumunt in manus, aliquantum metu crispantur. Alternus paullum timor et permixta furori consilia, praecedunt ictus Heroum prima sanguinis gutta visa, tum enimvero Tydeus fervescit. insitus pavor et temperatus, non flaccidos reddit, sed colligit vires; et retentas aliquantisper mittit cum foenore in auxilium fessae naturae. Gallum animosissimum perhibent, ad primum classicum, ventre soluto ad usque secessum fuisse compulsum: rediisse paullo post etiam metu exoneratum: more fulguris deinde pervasisse exercitum. Enceladi quidam alii et Bombomachidae, quorum corpora iurares adamante suffulta. ineunte pugna, sulphuris instar ardent et Vesuvii: in ipso congressu, cum standum esset consertis in ora gladiis. evanescunt. Viribus utendum est, quoties Occasio tempus Suggerit: e manibus nescit dilapsa reverit. f. 80. f. Celeritas maturata consiliis victoriam in manu habet. Eam non artant vincula, non fatigant iacula, non detinent apud Lyaeum pocula. Celeritati omnia sunt pervia. recludit arces, expugnat urbes, densissimos caedit hostes. Infelix mora, Occasionem quantumlibet capillatam decalvat; omnem nervum enervat. Utinam illud VENI, VIDI, VICI, etiam in nostris Vexillis legeretur. Nisi Dux siderum more, rotet in orbem exercitum; torpebit circa Polum et tardi plaustra Bootae. Rex olim Libyae creabatur, qui cursu victor.