Latin
3.5.3.2.22 to 3.5.3.2.24
Jacob Balde, Poemata (2) 3.5.3.2.22-24
Unproofread scanNot analysed yet
veriorem Tagum ex te derivare posses. Ad classicum pauper non trepidat. cantat audiente latrone: credit omnibus suae laetitiae constare caussam. Massicum non bibit. fateor. sed nec timet frigus, quod in gemmato cratere mistum, Massico calori pugnat. Non timet id, quod Antonio vomenti animosa Philippica obiecit, volvitur a prima, quae proxima. non timet boletum Claudii, post quem nil amplius edit. dum cepas et allia prandet, non timet rumpendum mullo ventrem, Divum amicus et conviva: quorum unica felicitas est, SATIS HABERE. Ignota, dicit aliquis, narras, hic vivendi modus Diis solum convenit. Egredere ergo e tua tumba, e memoria P. R. POMPONI LAETE: egredere nunc saltem e parvo sepulcro, docturus Orbem sincerae felicitatis modum, a se ipso impetrandae, laetus iste Agricola ad usque decrepitam aetatem Roma numquam egressus scribitur. crediderit extra illam, aut vacuum iam dari, aut non aliud, quam Romam esse. semper secum habitabat, quid cogitaverit, cum Fama devictas gentes, Istrum perdomitum, captum Rhenum, Carthaginem eversam vulgavit. Rumores hos aliter ipse non accipiebat, quam puer avorum narrata proelia, sensu vel non intellecto, vel neglecto Deducentibus aliis arenam Nili in Circum, et in ipsa Orchestra epulantibus, curavit ipse ex Romae nata segete coenulam: qua exacta se sibi dabat, ut nemini molestus; sic nullis curis interpunctus. Quid hae spinae nominis essent, per almam pacem, perque sanctam fidem nesciebat. latissime dominatus in casa, verae libertatis copia abundavit. Inclamantibus vicinis saepe numero Iovem Libycum Ammonem; mirabatur, si alius esset ab eo, quem ipse candidum ac rudem ex salice colebat. Cum somnus, Deorum blandissimum munus, superfunderet se occupato, admisit indulgentibus oculis. Orto sole, super vomerem flectens, adoravit ridens ac benignum sidus, illique vicissim Bonum Diem dixit, securus Rogatorum petentium sportulas, quorum ingentem turbam vomunt palatia. O! te beatum vereque Pomponium laetum. Roma non egressus es: et totum Orbem possedisti. Roma non egressus es: et hostem (Cupiditatem) vicisti, quem Romani tui numquam vicere. Roma non egressus es: sed apud te hospitatae sunt Virtus et Virtutis comites, bona Mens et Quies. Roma non egressus es: sed ad te ingressae sunt Gratiae et tranquilla Libertas. Regni tui sines si aestimare Tyranni potuissent; illud dubio procul erant occupaturi. fixum igitur Physignati, tametsi iactantioris Batrachi stet Oraculum: Sapientior odit. Immodica, et votum non ultra extendit in orbem. Sic satus capulum iunci quassavit acuti. fol. 83. m. Exprimitur hoc gestu stata rataque sententia.