Latin
3.5.3.3.20 to 3.5.3.3.22
Jacob Balde, Poemata (2) 3.5.3.3.20-22
Unproofread scanNot analysed yet
THEMISTOCLES aiebat, malle se ad sepulcrum, quam tribunal ire. Sic fatus, ivit ad tribunal, vespillone: relicto. ANTIGONUS ad filium: Intellige Regnum nostrum, splendidam servitutem esse: quam tamen non abhorruit. libenter servivit, basiavit sua vincula, et catastam ex ebore defendit. SELEUCUS: si sciret vulgus, quibus curis integerentur Coronae, eas ne humo quidem ullus sustollere dignaretur. sic fatus sustulit, sublata redimivit caput; ostentavit illigatam Persico nodo caesariem. aemulum finge purpureae fasciae imminentem. struxisse insidias: quid non irarum alter protrusurus erat, vindex rapinae. tam parum facta verbis concordant. Sapientior CAROLUS V. Imperium Rom. quod inclinata vita sensit onus, etiam re ipsa deposuit in humeros fratris Ferdinandi; Regna, in Filii. Philippe Princeps: admitte augustissimas emeriti Patris preces: potes lacrimanti credere, SERIO FUNDI. tibi Aquilam, tibi Austriam, tibi Gangem commendat et Indum. DIS genite ac geniture Deos, succede labori. Dira petunt, non casta satis, non digna mereri, Quaeque palam nollent. Plebis constare Tribuno. fol. 9 s. m. Persius Poeta explicat. petuntur hereditates viventium, squalores coniugum, triumphi ex devicta pace reportandi. Quale votum Lamiae Romanae! Iano et Vestae supplex, stetit ante aeram; nec turpe putavit pro cithara velare caput, dictataque verba protulit, ut mos est, et aperta palluit agna. Quale Gaii Caesaris votum! quod audisset ruinam Theatri Fidenatis, Imperium Tiberii reddidisse famosum: optabat et ipse Consulatus suos insigni aliquo et decumano malo nobilitari. itaque si calcato Lunae vultu. Solis pulcherrima facies laceraretur; si curru excuteretur Arcturus: si Roma suis convulsa sedibus abstraheretur in Africam: si migrante Thybri nutaret, Capitolium exsultaret haec bellua sub ruderibus, mitius utique Caligula. optabat innocentissimus vir, conserta totius humani generis colla, in una cervice stare; sua, hoc est, Caesarea rhomphaea demetenda. o manum! o mentem! o votum! Tyranne, tene votum, et muta sensum. omnium improborum iuguli, tuo misceantur; ut annulosum, tamque ferax in fata, totque sceleribus ferruminatum portentum, uno ictu amputetur. natura manu, Astraea ferrum, Deus vires providebunt.