Latin
3.5.3.3.4 to 3.5.3.3.6
Jacob Balde, Poemata (2) 3.5.3.3.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Post Martis omniumque militum memoriam, non videantur castra illo meliorem maioremque habuisse. omnino inclutam canitiem ornatamque pluribus victoriis sepulcro intulit; pyramidali monumento BONAE FAMAE ante tentorium defixo. CORPUS quidem, denique saucium octavo vulnere procubuit, Ingolstadii acquiescens. ANIMUS tamen semper invictus stetit, et vel nunc etiam in Oraculis quibusdam polemicis vir fortissimus vivere censeatur. ea reperta sunt, ab obitu tanti Ducis, in militari palimpsesto, ipsius TILII signata manu. Placuit quorundam sensum e Gallico sermone translatum, hoc loco Romana dictione dare. Mens conscia Recti, firmissimum propugnaculum est. Proditorem non timet. Quid fortissimum? armata Virtus. Subdere DEO. sic eris insuperabilis. Quem sequitur calamitas? qui virtutem fugit. Victoriae momentum, a multitudine bellantium non pendet. vincit, non numerus, sed nervus. Quis hostis iniquior? quem quisque sceleratus in pectore portat. Humana prudentia felicius et fecundius germinat, quae radicem in terra non figit. Qui sibi imperat, Imperator est. qui aliis: potest esse. Divis proximus ille, quem laesum contumelia meliorem facit. qui offensus dicit, IGNOSCO. Invium, virtuti pervium. Sapiens nascentem hostem in semente suffocabit: nam crescere permissus totum campum occupat, non una messe exstirpandus. Qui iniquum bellum gerit, vincitur, cum vincit. canat lessum circum flebiles triumphos. Atque haec aliqua sunt eorum, quae probum illud os et probissimum pectus pari concordia scivere. Quae fato volvente sequentur, ab istis. Qualia nunc tecum Soror admolitur in Hebro, Crede mihi, tantum distabunt proelia bellis: Quantum Sarmatico secedit Musculus urso, Et superat minimam Balaena Britannica Ranam. fol. 91. f. Hoc Iovis FATUM. Ego praesente Hannibale tale quid effatus, metuere non immerito postem casum Gisgonis, quod pacis studiis nutritus, celeberrimum belli Ducem, quid agendum in acie, erudire tentasset; ab ipso valida manu de superiore loco detracti. Dispiciamus tamen, quid in utramque partem afferatur.