Latin
3.5.3.4.1.19 to 3.5.3.4.1.21
Jacob Balde, Poemata (2) 3.5.3.4.1.19-21
Unproofread scanNot analysed yet
Margaritta, Soror Sfortiae, fratrem e vinculis liberavit; Cremenses Matronae, viros: suum Fredegundis occidit. bella spirat etiam iste sexus, utcumque natura mollis dicatur: nescio tamen, quid chalybis gerat sub pectore: ad cuius affrictum, iam amantium vulnera, iam pugnantium irae acuantur. Quod stupeas, in ultimo discrimine durat prae viris. anus quae dam, tormento curuli excussa superasse fertur, et animam contumacem, iamque sepulcrum olentem, in effeto corpore, hoc est, fictili et mucida laterna conservasse. Iam neque Troxartes, qui circum castra fremebat Hactenus, ignavus pugnat: quan quam obsitus annis Magnorumque altor furum, etc fol. 10. m. Vide, sis, Oedipum novum in hoc nigro silicernio. ulturus Genitor Psicharpagem occisum, armat senectam. insueta ministrat tela dolor. Inter homines non minus ringuntur Parentes amissis liberis torvi Deum naturaque accusant. Canities et promissa barba saliva manant: tota Domus in luctu est. tigridi catulos ereptos putes. nonne et Priamus, aetate licet declivi, tremulus expedivit arcum, et moriens mala verba novissima dixit? Lychomylen (crudele!) rapit Pelusius unco. Moesta precabatur: sed quid suspiria rupi? Quem lacrimae tales umquam movere tyrannum? fol. 109. m. Pollutae semel cruore fauces mansuescere nesciunt, ignorat verus et iam plus quam quinquennis Nero, quid nominis Clementia sit. Ab omni aevo exempla quaedam crudelitatis tam immania memorantur; ut mirandum sit, naturam aut potuisse, aut voluisse talia hominum portenta moliri. Selymus Aladoli caput, immensis in oculos unguibus laceravit. Theophilus Imperator animam ultimo agone versans, frigentes iam digitos infregit inimici sui Calvae, monstrifica voluptate perfusus. Quid annosa et ieiuna tigris acerbius excogitet in via! Hannibal Romanos milites deprecantes vitam, pedibus succisis, pedetentim mori coegit, protractis in longum tormentis, profuerat utique integros ad Orcum mitti, quam lentam mortem primoribus saepe digitis gustare. Memorant non sine lacrimis tres infernae Feriae; quemadmodum Caligulae et Heliogabalo constitutae quidem ipsae Moderatrices, utrumque olim sub ferula habuerint: cos tamen tam avide instillatum venenum combibisse, ut brevia discipulis, adhuc ephebis, fuerint superatae ille fratrem Tiberium occidit, quod se coram tussiisset. iste parvulam Drusillam inter filias ante non agnovit: quam vidisset strictis unguibus in Nutricis vultum ferri. Quoties genibus affusa Roma, ut ne tot innocentium trucidare pergerent aetatem, moesta precabatur: sed quid suspiria rupi? Quos lacrimae tales umquam movere tyrannos? potuerunt hi Caesares, Libitinae Lenones, humanae vitae Adulteri videri: qui cum Morte frequentius et dulcius commercium miscuerint, quam cum ipsa vita.