# Poemata (2) 3.5.3.4.1.22-23

Jacob Balde, Poemata (2), 3.5.3.4.1.22 to 3.5.3.4.1.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.5.3.4.1.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.5.3.4.1.22

At enim hoc prisca tantum tempora? utinam. OMNE SAECULUM, MINIMUM UNUM CATONEM, UNUM BRUTUM, UNUM CAMILLUM FERT: UNUM STILICONEM ETIAM ET TYRANNUM. Cum humanis rebus tam male non agitur; ut bonis viris destituantur omnino: neque tam bene; ut non pessimis abundent. Quasi vero sola Africa quotannis pariat novum Monstrum. omnis terra malorum ferax exemplum nostri Saeculi cape. Pereunt Provinciae et Regna foedissimis modis. Urbes portis eiciuntur: omnia flagrant plus quam Phaetonteis incendiis. Aratrum duci non potest nisi super cadavera. Messis exsurgit aut nulla, aut hominum cruore pasta. Audit hoc tyrannus in angulo, et ridet. Adsunt legati supplices, Dynastae, Proceres queruntur; rogant, promittunt. ridet alter, et tacite saevit. suspirant. Sed quid suspiria rupi? veniunt ipsae Provinciae ac Regna, Deae mitissimae, ac pulchrae olim, modo vulsis capillis, confusa facie, exstinctis pene oculis sordidatae. ubertim lacrimantur. Quem lacrimae tales umquam movere tyrannum! aut si quem! non talem. de quo haec dicere possis: Inter homines tyrannus est, quod inter pecudes popa. Heu; quam miserum est ab eo laedi, de quo non ausis queri. Arva rubent, et vix densatis sufficit agger Funeribus. passim, caedes, ululatus, et hastae, Et iunci mediis rorantes ossibus exstant. fol. 109. f. Dicamus potius: E mediis gladii rorantes ossibus exstant. Hominum non minor rabies mollissima nobis Natura dedit corda unde igitur tam ferrea; Audi Poetam Volscum Satyra XV.

---

Jacob Balde, Poemata (2). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata2_1.xml.
