Latin
BATRACHOMYOMACHIA HOMERI Tuba Romana cantata, AEvo nostro accommodata, et in, LIBER V. Belli et spectaculi Finis., USUS BATRACHOMYOMACHIAE ETHICUS, POLITICUS, AC POLEMICUS., EX LIBRO IV.
Jacob Balde, Poemata (2) 3.5.3.4.10
Unproofread scanNot analysed yet
Et extremum per strages quaerit honorem, Exspectatque suos abitus. fol. 111. m. Praesentit Mausolus interitum suum. Habet hoc animantium natura, invita collabitur, et notat securim, ictumque praevidet. Militi ad fulmen venturum sollicito, arma etiam lateris galeaeque tonare videntur. sunt auguria, sunt omnia, quibus migratio piis impiisque manibus innotescit. Sic prandete Milites, tamquam apud Inferos coenaturi, omine non vano Lacon aliquis suos commonuit. Ladislaus Ungariae Rex ad Varnam pugnaturus, cum ex ipso quaereretur, quo in loco corpus curare vellet: Divi, respondit, noverint, ubi coenaturi simus. eo ipso proelio occubuit, anno quadragesimo quarto supra mille simum quadringentesimum Ante conflictum armando cassis excidit. equus se arrexit, excusso sessore. Sicut erat, clipeo gladioque in structus et ocreis Mausolus, cedente subit tellure profundum Absorptus, fol. 111. f. Sub hoc Mausoleo compositus quiescit iste Mausolus; TERRA non LEVI. seu invidia, seu casu, seu Fato, seu alio quocumque modo fiat, etiam inclutis Ducibus, ab omni aevo, in medio felicitatis cursu filum abrumpitur. plures invenias, quos nec sepulcro Fortuna dignatur. Phocion vicesimum Imperator dictus, tumuli honore caruit, Pyrrhus urna, Magnus rogo; post longam iactationem Pelusiaci Maris, sortitus in litore fossam, quam nisi monstratam Romanus transeat hospes, teste Lucano. vere igitur Seneca: Illi mors gravis incubat, qui notus magis omnibus, ignotus moritur sibi. magni nominis avidi, magna oblivione obruuntur. in Murium cavernis, non unius etiam fortissimi militis fama iacet semper cum Satyrico accinere potest. Exitus ergo quis est? O gloria! vincitur idem, etc. Et hoc, ut dixi, strenuis, et vincentibus. quid improbis et pavidis ad ictum? dicunt hi cum Mausolo et Anaxagora. UNDIQUE AD INFEROS TANTUNDEM VIAE EST.