Latin
BATRACHOMYOMACHIA HOMERI Tuba Romana cantata, AEvo nostro accommodata, et in, LIBER V. Belli et spectaculi Finis., USUS BATRACHOMYOMACHIAE ETHICUS, POLITICUS, AC POLEMICUS., EX LIBRO IV.
Jacob Balde, Poemata (2) 3.5.3.4.6
Unproofread scanNot analysed yet
Ceterum usitata Veteribus arma, funda et ballistae. inde funditores et fundibularii; celeberrimi e Balearibus insulis, ingentia saxa torquebant. Sapiens iram moderatur, et intra Mentis Castra tenet. fol. 110. f. Hic enimvero Marcellus, Scipio, Fabricius viri fuere. fortunam et iram in potestate habuerunt. Quae quidem potestas Iulio Caesari, in tyrannidis speciem, novo prodigio versa est, potuit enim is, ubi damnatum mortis, promptum vidit, et facile obnoxium ferro lictoris, potuit, inquam, substringere imperium; atque, ut cum Lucano loquar. Reum nudam cervicem, stante vultu, porrigentem, tristi munere vitae donare. Arduum opus, in castris interque tubas, et severum esse et negotiosum, et strenuum, et simul compotem sui. Plerique cum Turno dicunt: sine me hunc furere ante furorem. hinc rear Poetas occasionem et caussas sumpsisse comparandi bellatores leonibus, tigridi, apris, tauris. quod solemne Papinio et Maroni. Cadit ille extrema secutus, Et moriens frustra patrias se vertit ad undas. Nil prodest, occise, tibi solvisse ligatam Limnocharin, etc. fol. 111. m. Hoc Seutlaei fortissimi Batrachorum Fatum; qui ipsam Limnocharin captam a Mausolo liberaverat. Nemini bella parcunt. validiores celerius obteruntur. Qui privilegio fortunae utuntur et inertiae, saepe felicius evadunt, nati, ut aliorum pugnas et triumphos enarrent. quot animosos Duces ac milites Troia consumpsit! Robur Achivum muris allisum procubuit. pulcherrimi Dardanidum cecidere cum Choroebo. Hector curru tractus. Priamus post aram immolatus. reliquos ensis hausit et flamma. Equus intra moenia ductus, non hinnitu, sed uteri fremitu totam Urbem concussit. In hoc tumultu Helena et Paris (quae prostibula!) vim hostilem omnium minime sensere, vel praeteriti, vel elapsi. Nil profuit Seutlaeo solvisse ligatam Limnocharin. Quid profuit Fabio Max. liberasse Romam e faucibus Punicis? Quid Scipioni Africano? Audio quiritantis, an insultantis vocem: INGRATA PATRIA, NE QUIDEM OSSA MEA HABES. Quid Hannibali profuit, tot annos galeis tectos impendisse Carthagini? transi ad Graecos. Themistocles, Pausanias, aliique sescenti, cineri suo eadem suspiria inscripsere. Mausolus super unus erat de pluribus: illum Et sua fata premunt, letique animosa cupido Admonet ut magna funus memorabile fama Includat. Rapidas igitur movet undique turmas,Quas desperatus coniungit, et ultimus horror Mittit in auxilium. fol. 110. f. Nescio, qua libertate quisquis pugnet iam perite certus. contemnit vitam et vulnera, deliberata morte ferocior. Severus Cassius ante ultimum certamen, sarcophagum affatus; tu virum capies. dixit, quem totus Orbis capere non potest. Suardus Anglus ad ultima devolutus, lecto moveri et armari se iussit, hoc habitu opperiri Fata constituens. Vides Mausolum non abhorrere a Leto, sed ludibrio; ut ne inultus occumbat, memorabile facinus et funera, suo MAUSOLEO praemissurus. Homines aeque dulcis insania stimulat. ambiunt tumulos honore ferentes. grandi cupresso volunt signari cineres, aut talibus Epitaphiis.