# Poemata (2) 3.5.3.5.11-12

Jacob Balde, Poemata (2), 3.5.3.5.11 to 3.5.3.5.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.5.3.5.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.5.3.5.11

habebatque Caesar binas ternasque delectas et evocatas legiones, quibus prolixe fidebat. SIsto calamum. ne videar omnia, non pavea trutinare voluisse, in exemplum duntaxat proposita. BATRACHOMYOMACHIAM CONDIDI. Humane Lector: numquid otio inutili combussi horas, quia Poetam egi, et de Muribus cecini? quid censes? Tametsi rigidus ac tetricus es, spero te saltem a SENECA staturum,hic me non eo fulmine ferit, quo in epistola ad Lucilium quadragesima nona, argutulos quosdam Philosophos verberat, Musculorum ingluviem Dialectica bilance ponderantes. nempe quid dicit? Mus syllaba est: Mus caseum rodit: ergo syllaba caseum nodit. Quid addit sapientissimus Annaeus? o pueriles ineptias! in hoc supercilia subduximus. in hoc barbam dimisimus. hoc tristes docemus et pallidi. Atqui ego hoc cantu Vatem professus sum, non Sophistam. Vates supercilia non subducunt. barbam non dimittunt. non docent tristes aut pallidi. aut si pallent, a super infuso, sed laeto numine pallent. quo tempore illi, num Mus syllaba sit, et num SYLLABA caseum rodat, dedignantur inquirere; nedum vilem argutiam iactare. ut proinde non imprudenter existimare possim: SENECAM (qualem quantumque Virum!) etiam dum philosophatur, et seria tractat, mecum facere: et, cum amoenitati flo, rentis litteraturae, tum honestissimi laboris conatibus, studiosae Iuventutis gratia suscepti, impensius favere.

---

Jacob Balde, Poemata (2). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata2_1.xml.
