# Poemata (2) 4.2.2.2

Jacob Balde, Poemata (2), POESIS OSCA SIVE DRAMA GEORGICUM, IN QUO Belli mala, Pacis bona Ex occasione, PROLUSIONES SIVE Investigatio Hipp - Osco - crenes Fontis, ex quo Veteres suam, Dialogi ad Thaleiam, inter novem Musas Quartam., DIALOGUS SECUNDUS.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/4.2.2.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-2/4.2.2.2

SIncera si me Castalidum datae
Fides priori restituit loco:
Amoris exorare pignus
Pace tua liceat, Thaleia.
Quamquam bis geminos servo biverticis
Parnassi scopulos: propterea mihi
Non est lingua biscula;
Nec mens, aut animus duplex.
O ergo Fontem, quem Pater Ennius,
Et tussientis pulmo Laberii;
Quem cana libavit Vetustas:
Virgo mihi generosa, monstra.
Quibus desideriis, ah miser, aestuas?
Praegnantis veluti pica coquit sua.
Mentem prava cupido
Atra compede fascinat.
Haurire lymphas (urit enim sitis)
Hinc optem, et Osco more seniliter
Bacchari, et antiquos caducis:
Eruere ex tumulis Poetas.
Malis labra sacro tingere flumine,
Quod fixa elicuit Pegasus ungula.
Ut spumis Aganippe
Nostras subsiliens fremit!
Quam dulce Flacci mi sapiat merum,
Scis ipsa. sed nunc Pacuvii scyphos
Orexis Attellana suadet,
Et tepidam Matii lagoenam.
Verbo: semper amas devia. niteris
Praeceps in vetitum. si lituos feram
Enni: fer mihi, dices,
Claram Virgilii tubam.
O Diva: numquam senseris amplius
Inobsequentem (iuro per igneas
Phoebi sagittas) ante dulcem
Sed sine me furere hunc furorem.
Sint, quae commemoras, vera: sed horridi
Fontis relliquias prodere iam vetor.
Percontanda Sororum
Mens est. cras redeas, licet.

---

Jacob Balde, Poemata (2). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata2_1.xml.
