# Poemata (2) 4.3.2.2.1-62

Jacob Balde, Poemata (2), POESIS OSCA SIVE DRAMA GEORGICUM, IN QUO Belli mala, Pacis bona Ex occasione, Inventio Hipp-osco-crenes., Poem 2, lines 4.3.2.2.1-4.3.2.2.62. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/4.3.2.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-2/4.3.2.2.1

CLANGORE rursum Lucus inhorruit!
An est imago vocis Oreadum?
Surgamus. Euan, Liber, Ammon,
Euoe: iam quoque, Bacche, priscis
OSCA.
Euan Poetis cognite! coepiam
Plantas cracentis tollere. nuqueo
Dimosse polteius. gemursa
Poplitis, an gramiis laboro!
Vortuntur et mi lumina. devago,
Ac desipata mente friguttio.
Ingrettus os ventremque creter
Vinnulus ampiruat cerebro,
Deditque suppum. feruit, et adtegrat
Insanientis vis sapientiae
Reda druemus.
Si tamen quimus titubata porro
Cillere crura.
Me rutuba sicut alitem circaneam
Porcet abire.
Talipedo, sollumque Cohum gyratur: et assir
Perpete motu
Venam nequitur icere.
Ordine nullo
Multifidum subit ora carmen.
Odarumque solutum est
Nexile corpus.
Ergo fortis Dithyrambos
Zonatim, Silene, rotemus.
Duc, humerisque manum suppone, et melle catacem.
Huius aquai
Manalis obba decoloravit mei
Ingenii bulgam, velut acre calpar.
Unum alterumve bacrionem anclaveram;
Et mox ebriacus perbito querquera
Fontis huius appetonem strenuat salacia.
At non dedecosi'st, axato gurgite pleri
Oscorum, si sirit Apello.
Rite Camenas veneremur oscas.
Parallela Romana.
Incipiam
Plantas graciles tollere. non possum
Dimovere ulterius. ulcere, gemitum exprimente,
Poplitis, an vitiis oculorum laboro!
Vertuntur etiam mihi lumina. vagabundus absilio,
Ac deiecta mente, nescio quid, mecum garrio.
Ingressus os ventremque crater aquae ex Hipp-osco-crene
Iucundus ac dulcis, mirabiles motus ciet in cerebro:
Supinavit illud, atque invertit. fervet, et augetur
Redeamus, motu incomposito, saliariter, a Saliis, Sacerdotibus Martis; quos Virg. exsultantes vocat.
Si tamen possumus trementia porro
Movere crura.
Me perturbatio, sicut avem circuitus facienten, prae vertigine.
Vetat abire.
Vacillo pedibus, totumque caelum gyratur. sicut ebriis omnia videntur circumagi, et sanguis
Constante motu
Venam non potest ferire. venarum enim pulsus intemperiem prodit.
In orbem: zonatim, hoc est, orbiculariter.
Promo ve titubantem. catax, alias claudicans.
Huius aquae
Manantis poculum, alio colore tinxit, mutavit. mei
Ingenii uterum. locum, capacitatem, uterum Vett. bulgam vocarunt. velut acre et mordax mustum.

---

Jacob Balde, Poemata (2). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata2_1.xml.
