Latin
4.4.0.4 to 4.4.0.6
Jacob Balde, Poemata (2) 4.4.0.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
si paullum vel digito feriebamus; remugiit instar aeris Campani. eoque permotus indicio Didacus, credidit fragmentum esse Parnassi; aut certe decisum ex illa rupe; in quam Echo, post interceptas amoris imagines, Imago vocis facta primum secesserat. ut ut sit, verberatus silex horribili canore contremuit, Me multo magis capiebant attonitum ignoti apices, et monstra discordantium formarum, quae repraesentavit copiosius, quam belluata tapetia. Nec difficile fuit agnoscere divinam manum, ipsi Lysippo et Scopae insultantem. Nam ex composito rude opus singulare artificium commendabat, quisquis tuebatur, statim intelligebat Arcani aliquid latere, et informibus figuris exhiberi portent a. Porro implexa inter se signa notasque, auibus intercurrentibus distinguebantur, speculanti; etiam prius quam cogitatio maioris Secreti subiret animum; obiectus est numerus quadragesimus, deinde et septimus. quumque muscum dimovissem, ex cuius putri madore, plurima labes iam ducta Figuris insederat, sexcentesimus. Ex illo annos computantem admiratio simul cepit et religio. Si Lapis iste praesagia spirat! si proponit aenigmata! si continet numen inclusum! si Osco sermone, Phoebus in Obelisco latens vaticinatur! si usque in nostra tempora, et quidem Annum defluentem quadragesimum septimum procurrit! Quis autem explicet? quis suis quaeque conferat locis, disponatque, ut coniectare possit? quando pleraque vel imbre exesa, vel vetustate extrita sunt, sed et hederae hinc inde serpentes variis flexibus altissime grassabantur. Sive Superi no luerint omnia sciri; sive Fata inviderint; iacturam curiosae voluptatis passi sumus. quippe studiosissima diligentia moliebamur eruderare, si liceret, singula. Vel sic tamen in defessi continuo admovimus operi manum, Ego fossoris lectorisque officio functus, dictavi: Didacus cum cura exscripsit in hunc modum, quem, publico bono, oculis subiecimus. Ceterum Osca tantum verba leges. nam Parallela Romana opponere, sicut in Dramate feceramus, prohibuit sacra oraculorum caligo, et quam sentire videbamur, occulti numinis interfusa maiestas. deinde periculum erroris facile committendi in rebus ignotis. maluimus quoque candide ignorantiam confiteri nostram: quam ultra vires humanas stolide ferri, et superba cupiditate divinas trutinare sententias.