# Poemata (2) 4.4.1.2.118-158

Jacob Balde, Poemata (2), POESIS OSCA SIVE DRAMA GEORGICUM, IN QUO Belli mala, Pacis bona Ex occasione, DRAMATIS GEORGICI, PARS PRIMA, In qua exponuntur Bellorum Saeculi huius, in primisque Anni, lines 4.4.1.2.118-4.4.1.2.158. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/4.4.1.2.118
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-2/4.4.1.2.118

Ac minaciter pendulis ante frondem crinibus. Capronae proprium nomen pilorum ante frontem pendentium, sicut barba, Viri; Auruncus hirci, spirillus caprae.
Subsultans, agnas nisi et optimarum vaccarum carnem,
OSCA.
Vespernamque, et timonias dederimus, et hilla,
Atque minerrima, maxuma quaeque; iubessit inermos
Perbitere. oh! liticen cerebrum exculcare petiscens
Volneribus, mox sicilices circum ora tetendit.
Numne hoc fraxare est! advosem elisse bountem!
Ausculta. maior Mansucius atque catillo,
Cum nitib undus marsupia carere Gnatae,
Impetrire nihil nummorum quiret et escae;
Peniculamentum, defrensam ex parte calassin
Prendens, incicurem ut stupre angeret hostificeque;
Cirratam licet, atque impercere molta rogantem,
Ambustaneus ille in stabulo devirginat eheu!
Iam lupa depannis, fedeque dataria servit.
AEruscatores, qui nil nisi rapsere norunt,
Rapsit Summanus quoque Dis, et matrima mater,
Et pitpit furiarum, algusque, aestique, sub orco
Plutonis scraptae depsunt, scaphioque propinant,
Anguiculis fera stipantes silata cruentis.
Nam cur nostra dasi Blateis his sumina debent?
Sed quem endoplores rutubae pertisus amarae?
Quis cauponanteis porcebit et axitiosos?
Bustirapi occillant contra fantum ora madusae.
Pappans et lallans, expretus nemo malorum.
Quaesentem tremulo lactem circum ubera pupum
Vagore, increti tegetis tristissuma compar,
Donicum inhumanus Lartes abscesset, in aula
Ircentum occuluit subrumum. ah pignera! Pusa
Et coniunx, anuisque parens, populaeque sorores!
Cenamque lautam, et fractus agrestes, dederimus, et farcimina,
Uno verbo, minima maxima quaeque; iusserit inermes
Perire. oh! tubicen cerebrum extundere desiderans
Vulneribus, mox spicula hastarum, (sicilices, prima per licent. producitur.) circum ora crispavit.
Hoc est scilicet vigilias circumire, adversarium elisisse, prae ferocia mugientem.
Audi maior helluo in catinis et paropside,
Cum omni vi nixus marsupium depectere, exonerare, filiae,
Impetrare nihil nummorum posset et escae.
Partem vestimenti, detritam tunicam
Apprehendens intractabilem, quasi immansuetam, nolentem libidini consentire, ut turpiter angeret, et hostiliter;

---

Jacob Balde, Poemata (2). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata2_1.xml.
