# Poemata (2) 4.4.1.2.159-198

Jacob Balde, Poemata (2), POESIS OSCA SIVE DRAMA GEORGICUM, IN QUO Belli mala, Pacis bona Ex occasione, DRAMATIS GEORGICI, PARS PRIMA, In qua exponuntur Bellorum Saeculi huius, in primisque Anni, lines 4.4.1.2.159-4.4.1.2.198. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/4.4.1.2.159
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-2/4.4.1.2.159

Innuptam licet, atque ut parceret, multis rogantem
Ille trifurcifer dignus comburi, vel iam iste bustuarius, in stabulo constupravit, eheu!
Quae iam sine pudore et vestibus foeditati meretricia servit, vaga libidine.
AEris istos coactores, qui nihil nisi rapere noverunt,
Rapiat, opto, summus quoque Manium Deus, eiusque matertera, hoc est, der Teuffel und sein Grossmutter.
Et quidquid furoris, frigoris, aestus, ab Orco
Plutonis turpissimae mulieres commiscent, matulaque sua propinant,
Partu viperarum infarcientes ientacula sanguineo.
Nam cur nostra dari nebulonibus his (Blateis, vilissimis rebus: sicut Horatius dixit Balathrones) ventres suilli (apud Rom in lautitiis habiti) debent?
Sed quem implores perturbationis pertaesus amarulentae?
Quis helluantes arcebit et factionibus seditiosos?
Incendiarii, sive qui occasione eius rapiunt. contundunt obloquentium ora, prorsus temulenti.
Infantes quoque non expertes malorum.
Quaerentem tremulo lac circum ubera materna infantulum
Vagitu, indi visi lecti tristissima socia,
Donec inhumanus bellator abscessisset, in ollae
Culinaria, Ircens, alioqui farcimen significat, occultavit lactentem. ah! pignora. puellula
Et coniunx anusque parens, parvulaeque sorores! populae, non a pupo quasi pupulae;
OSCA.
Fugisses simitu: pol, custodela futurus.
Fugisses simitu! sed erat spes nulla fugai.
Torviter instabant supra caput hirquitalli,
Maximitate soni et stridoribus imbricitantes:
Fer vescum, concrete Rupex; manabile in obba.
Ricta nequivisses harum harum plere ferarum.
Degunenda procant: misereque crecentibus haud est
Mamphula nana super tamen olli rumen obesant.
Ut tellus, iuxta sos sasque, raponibus istis
Praefestinatim fraccescat olentica subtus.
Hoc lapit. hoc meminentis enim praecordia fossat.
Castra puellascunt. pronis Venus omnia clinat,
Exque papillata'st, titulosque obscendit amore.
Hinc tot schoenicolae. Cur non dispulverat ERCTOR
Omnis ablectas; equitesque et equiria sarpit.
Nu scelerum termo'st Quin et famuletia nostras
Belluta excycladant pueras, mammosaque lurcant.
In vetula, quamque ipse haud molta digno saliva,
(Creduat hoc aliquis!) volvere uxore lupari:
Extractamque cuba, ni moechimonia dedat,
Mactassint. tanta putrent cuppedine lixae.

---

Jacob Balde, Poemata (2). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata2_1.xml.
