Latin
POESIS OSCA SIVE DRAMA GEORGICUM, IN QUO Belli mala, Pacis bona Ex occasione, DRAMATIS GEORGICI, PARS PRIMA, In qua exponuntur Bellorum Saeculi huius, in primisque Anni, lines 4.4.1.2.232-4.4.1.2.267
Jacob Balde, Poemata (2) 4.4.1.2.232-267
Unproofread scanNot analysed yet
Sic cassabun dum fit equile. n' avariter una
Surpere quod poteratur, aduncans surpuit unguis.
Tanta vetant Volpes mala permanascere ad aureis
Meddicis. haec per ne obiectacula susciet ille:
Si mussare, nefas; vel, si incilare negatur!
Bucera saecla querellaris tu abduxe metellos!
O saltem attegias humilis, sarracaque nostra
Nu cinefecissent, hoc me macritudine limat,
Squarosumque facit tabere aetate senecta.
Flammioculi, horsum horsum, laxim per tecta vagabat,
In vapidum ut seu clusa darent, seu panda domorum.
Cum tonitro scaevum quasi fulguriisset ab aethra;
Vidisses fumo innanteis vastescere pagos,
Et convolsa crepare mapalia, temporis puncto.
Nem' ullus vacerra fuit, qui stingueret ignem.
Solato periit Suffetus; Fratria busto.
Cantillaturum, harmoniae peritum, quia sum Lyristes, cogunt
Canere ad mensam. quali mistarum vocum dulcedine, reris;
Contrectantes manus nervis, seu chordis, me impressisse sonantibus.
Ululare coepi, interea haud tardi iumenta, equos abducendos, frenant.
Sic vacuum et inane fit stabulum. Nam avare una
Surripere quidquid poterat, curvus surripuit unguis.
Tanta vetant Vulpes mala permanare ad aureis:
Summi Magistratus. sed num per tot obstacula clam resciet ille,
Si tacite, de iniuria accepta, loqui nefas est: si accusatio iusta negatur.
Boves quereris, tu abduxisse milites!
O saltem casulas et plaustra nostra
Non in cinerem redegissent! hoc me emaciat, quasi limae frictu extenuatum.
Illuvie sordidum facit contabescere in senio.
Ardentes oculis prae ira susque deque, (horsum geminatum, auget, ut supra dictum.) per tecta vagabantur.
In fumum ut seu clausas darent, seu apertas domos.
Cum tonitru male ominosum veluti fulgur micuisset e caelo.
Vidisses fumo et nebulis in volutos evastari, et sic rarescere, pagos.
Et convulsa crepare ex casii mapalia, momento temporis.
Nullus stipes (tropice) ex omni militum numero fuit, qui restingueret ignem.
Ita morbo periit Consul noster, fratris autem uxor igne.