Latin
POESIS OSCA SIVE DRAMA GEORGICUM, IN QUO Belli mala, Pacis bona Ex occasione, DRAMATIS GEORGICI, PARS PRIMA, In qua exponuntur Bellorum Saeculi huius, in primisque Anni, lines 4.4.1.2.40-4.4.1.2.78
Jacob Balde, Poemata (2) 4.4.1.2.40-78
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc vix notabile. primo aspectu, malum cura cuius
Praevertit, anticipando consilia, tam tenue atque exiguum primo,
Postea calamitatis auctum in maxima concussione
Detrimenta et poenas, atque interitum patriae,
Antevenit consiliarios. sic fit, cum frigida mens est. proverbium.
Fortunam meliorem, spesque inimice amplas
Depraedata sit una dies! nos compescere potuisse
Nequaquam! interea quot sum damna passus:
Dum ignavus stertit curvum auriga,
Et incurii (alii legunt mugisones,) otio torpent pellibus ursi tradunt Euandrum excepisse AEneam et socios. sed Virg. canit fuisse pellem leonis.
Numquam uberrimis tot crescunt gramina pascuis,
Quot miseriis scatet execrabile bellum.
Quid vis, quod non vis, fac. si sollemni ritu, stato et decretorio impetu, urgent
Fata, manus dandae sunt: retro nec traxisse poteris.
Quem non dolore afficiat? transeunt exercitus, et oh, me
Conspirantibus armis paventem, et convolutum
In somno adgressi pulsant. ferrum alter adegit
In latus. alter equos septem connectit, omnes abducturus illuc, unde negant redire. coercitus
Convocat socios, qui astute furantur, onusti
Iam praeda. hic eventilat frumentum, hic alimenta frangit. pessumdat.
Hic obsonia, alias gigeria pro intestinis Gallinarum, postea pro omni obsonio usurpata. et totam inquinat aedem.
OSCA.
Quis prohibessit? ego gladio male mactus adhaeso
Obstupidus stremui, ceu bos, quem talipedantem
Fors acieris hebes non toto fronte cecidit.
Et mihi mancipio palatim perperus hostis
Inruit. Itabat populatu pervicus, iniux,
Vulturius, submussus et errabundus ubivis:
Augificansque metum mediana nocte sepulto,
Cum sonere occipiunt arma, et longiscere longe;
Ambactosque, ministratricesque anxit; et allis
Sub saxo pressis, elucis denique factis,
AEra electavit, garumque, et sugia lactis.
Ast me disscolpsere. vides, ut pugnitus ora
Calonum Dubenus tuditaverit: impete quanto
Deversus grando denserier aequidialis
Suevit in ambsegetes, valido multesima tonsu.
Gnobilis unus item raptans sobolemque virosam,
Buceriosque greges, batuit me fuste trinodi.