Latin
POESIS OSCA SIVE DRAMA GEORGICUM, IN QUO Belli mala, Pacis bona Ex occasione, DRAMATIS GEORGICI, DRAMATIS PARS II. SIVE Denuntiatio Pacis., lines 4.4.2.2.133-4.4.2.2.158
Jacob Balde, Poemata (2) 4.4.2.2.133-158
Unproofread scanNot analysed yet
Qualis, ubi adversis iactatus in aequore ventis
Navita, quemque hiemes multae docuere profundum
Et secreta maris: simul increbrescere murmur
Flante notat Cauro, saevisque Aquilonibus Austros
Misceri; atque adeo tres hostes surgere in unum:
Providus, ac dubiis sollers praeponere tuta,
Fluctus remorum quia non everberet usu,
Abietis obliquat latus, Aeoliaeque tyrannis
Cedit, et ex alto deducit carbasa malo.
Monstrificabilibus sic perplexabile nigret,
Ut rear offudas, nauca et populacia depsi.
Quae, caprimulge, blatis, facio nonhette, velachnes.
Quid musfas filico? quae menta iocalia gannis?
Parce Quietalem miscellio fucilis ire.
Quid fit? mihi sunt cuncta haec, Meliboie, obscura.
Non intelligo. Damon quid murmuras tuo taurino more?
Quae post sepes abstrusa sunt, occulta negotia, (sumus socii) iugose, patefac. retura, hoc est aperi. hinc contrarium obturo, claudo.
Eiulas Spirille? (convicium pastorale. Spirillus enim barba caprae dicitur, sicut Auruncus hirci) aliquem vocare videris.
Quisquis es, occlude os, et ad pasca tua redi.
Aut quare te ad nos, si non vis premere sermonem,
Huc iter tulit, circum squalore saeptos,
Eloquere, nostraque vegetans solare ulcera, gemitum exprimentia.
Monstri similibus sic perplexa quaedam obscure implicantur,
Ut credam fallacias, nugas, et puerilia admisceri.
Quae capras mulgens blateras, nihili facio. Hette et achne, Veterum formula.
Quid murmuras homo nauci? quae exotica lingua garris iocosae mendacia.