# Poemata (2) 4.4.2.4.115-145

Jacob Balde, Poemata (2), POESIS OSCA SIVE DRAMA GEORGICUM, IN QUO Belli mala, Pacis bona Ex occasione, DRAMATIS GEORGICI, DRAMATIS PARS II. SIVE Denuntiatio Pacis., lines 4.4.2.4.115-4.4.2.4.145. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/4.4.2.4.115
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-2/4.4.2.4.115

Nam fama facile fit fabula: multaque vulgus
Astutia incertum facit. facile est, commiscere fallacias.
Veritatem utique poteris explanare disertis verbis. dicendo quod res est.
Explico in compendio. vos ipsi audite. Sue vorum
Ex terra redeo: in qua ornatis, allicientibus, unde allectae, meretrices vocantur apud Vett. et quod viros alliciant. aedibus ingens
Splendet, et nominata est a muris et propugnaculis Ulma. Moeri apud Vett. muri.
Quin et Danubius gigni atque fluere
Ex fonte velut principio manare et oriri traditur.
Qui postea submergit naves, maiora augmenta sumens.
Defraudas nos longa et inutili suspensione. prolixa a brevibus separa. quod dicere vis.
Cito dic. steriles, vacuas et inanes, frustraris aures.
Hic agnas pascens et capras promoveor in Urbem, Ulmam.
Nescio quomodo. mane faciente caelo cum dilucularet, manat, dicebant Vett. id est, fit mane, diescit. Dignissima porro
Discite. Primarios viros ex Bavaris, Gallis, Suecis conspicio. et quantum recordor,
Ibant hilares: nec eorum vultus mihi displicebant, quia non languidi. vultus fraget: id est, tristitia languet.
Sed enim iam nunc, quam mox audire velim. quid in commune egerint.
Longi initii tandem supervacaneum circuitum mitte. (duabus licentiis utuntur in hoc versu crassi rustici.)
Nimis fuse proloqueris. decerpe, et dic summam rei.
Spargitur, dividitur, extemplo fama non improbata, vel improbabilis, per ora virorum.
Bavaros, Gallos, Suecos melioribus fatis,
Una eademque partium sponsione devinctos, confoederatos mansuefieri sensim.
Ac sine turbis iam Tace licere frui.
Bellorum quoniam diminui coeperit horror;
Hostilia fractis discordiis tela proici.
Bene est. sed an Pacis malacia absque remora ventorum est.
AEmida nu Gaili speranda salacia ponti?
Flacciscunt flucti. Boium prosumia salvum
Celtica vectabunt. Laebertas Boia fidusta' st.
Ni creperum obvares, nenuque aliuta sequatut;
Certe edulcassis vitai ablegmina nostrae.
Persancte vero, nec obacero plauda Halophanta.

---

Jacob Balde, Poemata (2). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata2_1.xml.
