# Poemata (2) 4.4.2.4.181-220

Jacob Balde, Poemata (2), POESIS OSCA SIVE DRAMA GEORGICUM, IN QUO Belli mala, Pacis bona Ex occasione, DRAMATIS GEORGICI, DRAMATIS PARS II. SIVE Denuntiatio Pacis., lines 4.4.2.4.181-4.4.2.4.220. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/4.4.2.4.181
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-2/4.4.2.4.181

Nam non raro nugas seu seria; duplex
Insani hoc capimus bellum pro Pace (apud Vett. etiam in num. plur.) AEvo.
Opprobriis. flagellis caesos ac dignos loris nauticis, insequitur atrox
Artus multiplici percutiens satelles militaris ictu.
Nullus metus. planis tabulis. Per tropum, absque doloso profundo, inscriptum hoc pactum manet.
Iamque ipse summus Magistratus, Elector, subditique remeare Monachium
Perhibentur palam, revehuntur currus, proprie feminei, cum viris et uxoribus.
Atque parectati, sublestoque agmine casci.
O quam nos laetas! fuat aeternabilis horna
Pacio. nu tanti emissim Ambarualia Sacra.
Nu si hinnibundis centum, totidemque bisetis,
Imbarbescenteis hirquos obstrudat Haruspex.
Pacis Acupedios hietans perconto, camillo
Fortunae; quibus quibus, quoi quoi debebitur arna
Victima, cum botulis, et cum cretere profundo,
Est stlocus hic et stempus, ut antroet Alphesiboeus
Nemut enim superescit, et haud medioxum9. Olli
Sublima laudeis, et emem diceto mihipte.
Dicebo, neque mentibor polentia maior
Suffuit artito, meminentique omnia Gallo.
MARSILIUS, quo nu dubianda emussitet alter
Rectius, et nitidet nigra, disque capedinet alpa:
Exgregius, munis, simituque duellicus heros.
Nimbatus Musarum oleo, ac ceromate Martis:
Altertumque et atrumque eatus defundere, curvas
Ampedices legum solo grummatur Honesto.
Hic Vir, hic est veiam Pacis prognariter urgens.
Quippe malassavit zonatim tesca laborum,
Ingenio mansues, ut dat consuetio Gallis:
Et quibus polteius clueat fax endo senato.
Qui tamen aestimia sapientum plisima polens,
Consiliis quantum reliquos praesiderat igneis:
Atque puberes, infimoque cum agmine senes.
O qua nos laetiia afficis! sit aeternum hoc initum anno
Pactum. non tanti emerim hostias, quibus arva lustrantur: lustrabantur, ut Dii propitii fertilitaten largiri vellent.
Non si equi centum, totidemque porcis
Barbigeros hircos dono obtrudat haruspex, victimarius extorum inspector.
Pacis in negotio huius procurandae currentes acutissimis pedibus. Celeres, Vett. Acupedios dicebant, ab acumine digitorum, hiscens, avide, inquiro Ministros
Fortunae. quibus quibus, cui cui debebitur agna
Immolanda cum farciminibus, et cum scypho capacissimo.

---

Jacob Balde, Poemata (2). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata2_1.xml.
