Latin
POESIS OSCA SIVE DRAMA GEORGICUM, IN QUO Belli mala, Pacis bona Ex occasione, DRAMATIS GEORGICI, DRAMATIS PARS II. SIVE Denuntiatio Pacis., lines 4.4.2.4.46-4.4.2.4.76
Jacob Balde, Poemata (2) 4.4.2.4.46-76
Unproofread scanNot analysed yet
Tam nepa haud sardo. neque bruta intellegat auris.
Gurde, tuum foeda disrunci gutturem amuica.
Ad scoensam properas. noctescunt omnia nobis.
Ceu gramiae impancrent. enunquam clarius infis?
Aut patulis volsim vibrissas nasibus: aut te
Ungustis suppum celeranter grandibus ungam.
Atqui atqui haud faxis. sollus sum voster. adhames
Mederga, Boiis qui forctum nuntio et horctum!
Hoc lacere' st famen. faux in bona cillitur orsa.
Damon: tun' es? at ante sapisti demage blenno.
Ipsus, ut obstineo: forctum qui nuntio et horctum.
Atqui atqui evanna porro. concta insola nobis.
Ordibor. monerim tamen, ut vostro Hilarodo
Ante axamentum sliceat vitularier. Io.
Surrimite hanc famam. facti sunt momina: Pax est.
Rumita. at o stlembis cave dedecus occentassis.
Inceps Boiariae, pulcralia famino, Pax est.
Utque hanc evelem petronibus. oximus assum.
Corgo tu tempestus ades. iuvat ampliter, ohe,
Ex ore profusa verba spumat, nulla claritate vel arte constantia.
Nisi ex composito ludat nos somniorum artifex, fraudem olfeci.
Alloquor. quem decipis? (Calvit, calvitur, a calvis mimicis desumptum est.) sic tu nos oblongi capitis homo irridere!
Spurca loquens fallax calumniator, quam barbara vomis verba!
Tam inficete turpia non capio, neque bruta intelligat auris.
Stolide: tuum, foeda purga guttur amurca, seu, faecibus obscaeni sermonis. Amurca, faex olei.
Ad cenam, scoensam diceb. Vet properas Allegor. locutio, quam sequentia explicat. ex prandii tempore, obscuritate tua, inducis nobis horam cenae, medio die omnia in nocten convertis.
Ceu vitia oculorum nos in vadant. ecquando clarius loqueris?
Aut patulis evulserim pilos naribus (vibrissae, peculiare nomen pilorum in naribus crescentium, sicut capronae, pilorum ante frontem pendentium.) aut te
Uncis fustibus resupinatum celeriter grandibus ungam, phrasis Attellana.
Ne tam subito, quaeso, facias. totus sum vester, proruas quasi hamo
Erga me, adversus me; Boiis qui felix aliquid et faustum nuntio.