# Poemata (2) 4.4.2.4.77-114

Jacob Balde, Poemata (2), POESIS OSCA SIVE DRAMA GEORGICUM, IN QUO Belli mala, Pacis bona Ex occasione, DRAMATIS GEORGICI, DRAMATIS PARS II. SIVE Denuntiatio Pacis., lines 4.4.2.4.77-4.4.2.4.114. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/4.4.2.4.77
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-2/4.4.2.4.77

Hoc elicere est sermonem. quasi dicas, tandem permovimus. fauces in bona moventur exordia loquelae.
Damon: tu ipse es! at ante sapiebas minus stulto.
Ipse sum, ut ostendo. felix qui nuntio et faustum.
Quam mox iam nunc rogo, eventila porro cetera, quae animo conclusa geris. cuncta sunt insolita, nova et mira, nobis.
Ordiar. praemonuerim tamen, ut vestro festivo cantori, alias lascivo, et ob bonum euangelium exsultanti.
Ante lepidum carmen liceat prae laetitia in morem vitulorum gestire. Io.
Suscipite hanc famam. facti sunt momenta et caussae. Pax est.
Narra rumorem. sed tardis, timide credulis, cave, fallendo convicium dixeris.
Deinceps Bavariae, pulcherrima eloquor, Pax est.
Hanc ut patefaciam, quasi removendo velo videndam, rusticis, duris et quodammodo ex petra excisis, ocius adsum.
Ergo certe tu tempestivus ades. iuvat amplius, ohe,
Ruspari. quianam? quisnam tibi garruit isthaec?
Nam famella facul fabella' est: moltaque volgum
Sutela incertat facul est condepsere fallas,
Veratum quitus fueris planare disertim.
Delico summatim. vopte auscultate. Suevum
Ex terra redino, qua ablectis aedibus ingens
Fulgit, et axata' st moerorum obiectibus ULMA.
Quin et Danubius genitaliter atque fluenter
Principialis ibi et manalis habetur oriri.
Post qui diluviat naves, magmenta capissens.
Defrudas. longa a curtis dispesce. quod aias,
Topper ai. frustra sterilas intercipis aureis.
Hic arnas pascensque crepas, promellor in urbem.
Nu scio qui, manante polo. Dignissuma porro
Gnoscite. Primanos spicio, quantumque miniscor,
Itabant hilari. nec eorum volta fragebant.
Atqui atqui audibo, quantum communitus axint.
Longendoitii tandem circanea mitte.
Largiter ampiruas. summae decermina prome.
Diditur extemplo fama inconspreta viritim!
Boiugenas, Celtas, Sueonas meliosibus Fatis
Consponsos, confoedustos mitescere taxim.
Ac sine turbellis iam pace licere fruisci.
Bellorum quoniam gracilescere coepserit horror;
Hostica dividiis pisatis tela sipari.
Eia. sed an Pacis flustrum abs remeligine venti'st.'
Inquirere. quare, aut quis tibi narravit istae?

---

Jacob Balde, Poemata (2). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata2_1.xml.
