Latin
POESIS OSCA SIVE DRAMA GEORGICUM, IN QUO Belli mala, Pacis bona Ex occasione, EPICITHARISMA Ad Augustissimam Caeli Reginam, Mundi Dominam, ? MARIAM DE, PARS II. Cantu Osco., lines 4.6.2.1-4.6.2.68
Jacob Balde, Poemata (2) 4.6.2.1-68
Unproofread scanNot analysed yet
SOLLA BELLA, qua cluente
Concta fulgunt: SOLLA MALTA,
Qua vegente concta nauscunt.
Virgo mustae pulcritatis:
VIRGO malta bella salve.
SOLLA BELLA, SOLLA MALTA, SOLLA NYMPHE MALTHACA.
Ex cracentium chorea
Virginum; quibus Castitudo
Municans indulgitatem,
Dat viere serta SPONSO:
Plisimae ruspantur aurum:
Plisimae sequuntur ARNUM: Ningulae te praegradent.
Tota formosa, qua splendente
Cuncta fulgent: tota tenera,
Qua vegetante omnia nascuntur.
Virgo recentis ac vividae pulcritudinis e
Virgo tenera ac formosa salve:
Tota formosa, tota mollis, tenera. (malta, vox Lucilii. alludit ad Graecum. malthaca. est ipsa Graeca vox, accipitur hic mollis, pro, non dura, suavi.)
Ex gracilium chorea
Virginum, quibus Castitas
Communicans privilegium,
Dat vincire serta sponso, CHRISTO:
Plurimae quaerunt aurum, quo comantur, ut placeant:
Plurimae sequuntur AGNUM: nullae te praecedunt.
Tersa volta gratiai:
Omnis ad quae nepa, gurda,
Crassipellis ceterorum,
Blenna, bubinata forma' st:
Noctilustris Pansalene,
Et cnephoso Sol in axe lusciosus obstupot.
O, ut aemido comarum
Undulatus imbre vertex,
Appetones cillit Euros!
Surrimunt cirrata topper;
Quando valle lacrimarum
Praepes extras, per vaposes in Cohum redandruans.
Protinis laciniosam
ANGELI tagunt calassin.
Nudipectores pusilli
Fratriant, urvantque, nantque.
Traviare siba nubis
Pars, columbatim globosa collabellant auscula.
Si slicebit antroanti
Vota iam nunc perpetrare:
Evenant haec, pronis opto.
Boia, MEDDIX summus Urbis,
Quoi subex ocquiscit Ora:
Da fruisci sole sispes ut queat largissumo.
Iniuges a spelle motus.
Quumque defrensis ab annis
Querquerus fragescat assir;
Da dies vitare scaevas.
Impetos procul metellos
Arse terris, frende peila, vorte Fata perpera.
Utque Scymni, cara PROGNES,
Cum PARA laetante gliscant:
Et iocalis tensa vitae
Horcta, lixabunda currat:
Senticosis ne vehai.
O TENITE, nevefalla siris implicisciet.
Quo Polos indulcitasti,
Huberis procelle lactem.
Immaculatum tuum vultum plenumque Gratiis;
Omnis ad quem turpis, insipida,
Hirta et rugosa ceterorum,
Stulta imo et inquinata forma est:
Noctem illustrans plena Luna,
Et obscuro Solin aether, luscorum more scintillans, obstupescit.