# Poemata (2) 4.8.1

Jacob Balde, Poemata (2), POESIS OSCA SIVE DRAMA GEORGICUM, IN QUO Belli mala, Pacis bona Ex occasione, FRAGMENTUM FUNEBRIS ELOGII, impensi piis Manibus Illustrissimi atque. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/4.8.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-2/4.8.1

TYPOGRAPHUS LECTORI. Ne sequentes paginae vacarent, visum est hoc loco adiungere fragmentum Elogii funebris, quod recentissime in manus meas venit, illi ipsi ab Auctore parati, cui OSCAM POESIN inscripserat: uti et Carmen, quod idem anno Iubilaeo postremo, Consiliario Regio deproperaverat, praefigendum editioni quartae TEMPLI HONORIS, Coloniensibus formis perquam nitide descripti. Spes est, Lector benevole, utrumque tibi Poemation non displiciturum; aut certe probaturum te studium meum, Baldeana omnia tam sedulo undequaque colligentis. Si conatibus meis benignior Fortuna aspiret, plura eius generis industriae nostrae propediem imputabis.

---

Jacob Balde, Poemata (2). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata2_1.xml.
