# Poemata (2) 4.9.1-48

Jacob Balde, Poemata (2), POESIS OSCA SIVE DRAMA GEORGICUM, IN QUO Belli mala, Pacis bona Ex occasione, Nobili Amplissimoque Domino, ? GUILIELMO DE BLITTERSWICK, in supremo Geldriae, lines 4.9.1-4.9.48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/4.9.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-2/4.9.1

TE quoque nil dubitans, nostra invitante Camena,
Ocius in sacri penetralia confer Honoris,
Austriaco devote Choro GUILIELME. secundis
Iam dudum auspiciis aditum tua facta merentur.
Praelusum satis est Fano, quod Cura Laborque
Incolit, ac rigidae pallens Industria vitae.
Contiguum, nunc tempus adest, invadere Templum:
Cuius et hoc anno, Mitrae quo summa potestas
Aurea Romanae laxavit limina Portae,
En, iterum reserata patent, intrandaque dignos
Ostia suscipiunt. ubi formosissima merces
Virtutis, solium sibi Gloria fixit eburnum.
Hinc tamen este procul Luxus scelerumque ministri,
Quotquot et alba iuvant pulvillis otia nigris,
Desidia pingues ac tantum repere natos.
Acceleret gressus decorum non sordidus emptor:
Quem vel glauca sua Pallas signavit oliva,
Vel Mars cristarum rubris insignibus ornat.
Nempe laborandum est. fructus ex semine pendent.
Difficile ac pulchrum manibus consortia iunctis
Instituunt. quin palma virens et populus arbor
Herculis, inclinant ad mutua foedera ramos.
Semper erit vilis, quem non erexerit horror.
Ossibus albentes campos Victoria vestit.
Gaudet Honor summo vestigia ponere clivo:
Perque truces scopulos ac saxa minantia caelo,
Saltibus abruptis capreae de more vagatur;
Pone sequi timidos, alto de vertice, dictis,
Ac medio digito, sannaque lacessere visus:
Ardua tentantes complectitur obvius ulnis.
Sic humiles ortu, nec opimae sortis alumnos,
Saepius ingenii felix solertia magnos
Reddidit, ac crebris nox intercepta lucernis.
Sic in agro flavam reperit quandoque coronam,
Et non praevisos Paupertas sedula fasces.
Cum subito tauris Pirenaeoque relicto
Vomere, lictoris propere mandata secutus
Centonem lacerum trabea mutavit arator:
Inter laurigeras, proiecta falce, secures
Ausonio curru Tarpeiam vectus in arcem.
At tibi quot titulis, Procerum fortissime, Templum
Debet Honor nomenque suum! quos tramite secto
Praetendunt alii varios, tu colligis omnes.
Nam si dispositis fumosa per atria ceris
Pondus inest aliquod, pretiosaque stamina secum
Natales et Fata ferunt; magnumque putatur,
Per longam seriem torquataque funera nosci:
Quis BLITTERSWYCIOS non sanguine censet avito?

---

Jacob Balde, Poemata (2). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata2_1.xml.
