Latin · Dactylic hexameter
VULTUOSAE TORVITATIS Encomium., I.
Jacob Balde, Poemata (3) 1.1
Unproofread scanNot analysed yet
Vultus speluncis similes, latebrisque ferarum;
Certe diversos communi a plebe requiro.
Evolve Annales, Romanos consule Fastos
Consulibus scriptos, et Achaica Secula: paucos
Invenies extra, simul intus et in cute pulcros.
Non habitare solent magna Ingenia in formosis
Aedibus, atque hederam picto figentibus ori.
Merx, quae vendibilis, signo non indiget herbae.
Exemplo tibi sit naturae factus ad unguem
Diogenes Cynicus. quidnam sapientius illo
Terra Pelasga tulit, bimarisque incincta Corinthus?
Atqui paedorem canis, illuviemque professus,
Nullis imperiis, nullique obnoxius Aulae,
Terruit ipsosmet terrenteis; armaque inermis
Stravit, et evertit, vili male tectus abolla.
Per plateas gradiens, veluti latrator Anubis,
Publica mordaci laceravit crimina rictu.
Aspice proiecto recubantem in stramine, Sodes,
Magnum habitatorem testae brevis, et gyrandae,
Quo sors cumque velit. Solio non sedit in alto
Celsius Arsacides Cyrus, nec purpura Croesi:
Nec post devictum Macedo Babylonius Orbem.
Eius palliolum, pertusamque undique laenam;
Et peram, et baculum; medioque die laternam
Inquirentem homines, cultrumque, Scyphumque, manumque
Cochlear, oblatae Persarum praefero gazae.
Eius doliolum non aequent omnia Bacchi
Dolia, quae quondam domitis avexerat Indis.
Quo tamen in Latia nullus fuit Urbe triumphus
Nobilior. Sexcenta rubro spumantia vino
Plaustra trahebantur: tigridesque ex ordine iunctae
Ducebant praedam ingentem: tum Maenades ante
Silenum. Et Satyri pulsantes tympana circum.
Ipse Evan silvas frenatis lyncibus intrans
Inflavit buccas, et Thyrsum sustulit alte.