# Poemata (3) 1.11

Jacob Balde, Poemata (3), VULTUOSAE TORVITATIS Encomium., XI.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/1.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/1.11

Observa et Medicos. certum est praestare decoro
Distortum, vitiumque immanius oris habentem.
Tu ne contemnas Bitiam, quod stillet ocellus,
Ridentem ad lectum, sicut Proserpina rapta.
Optimus ex Medicis aegro convitia iactat.
Neu spernas Marulum, quod nata cucurbita partem
Extendat capitis: neu lippum Bassarotrompam.
Hic Gallis, Belgisque satus movet omnia fundo.
Crine ruber niger ore, brevis pede, lumine laesus:
Quisquis hic est, meus est. huic me, meaque omnia credo.
Hos ego praetulerim, quos experientia clarat
Fortibus exemplis, quamvis per singula torvos.
Dummodo felices Parcarum fila retardent:
Ac, si quae invitae detrectant iussa medentis:
Ex manibus raptare colum quoque fortiter ausint,
Prostratasque solo validis pulsare lacertis.
Donec promittant resecandae parcere vitae.
Hos ego praetulerim. vivat Marosandola, vivat.
Lanificas regit ille Deas, verbisque, minisque,
Quondam et verberibus: si iussa capessere segnes
Nequitia [dolus, an virtus!] mandata morentur.
Ille trucem Lachesin nuper plorare coëgit
Multiplicans impune manus: quum stamina vitae
Nostra minaretur violentâ abrumpere dextrâ.
Cessa, ait: et colapho Medicinae iura peregit.
Convalui extemplo. vivat Marosandola, vivat:
Utcumque horribili vincat squallore Charontem.

---

Jacob Balde, Poemata (3). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata3_1.xml.
