Latin · Dactylic hexameter
VULTUOSAE TORVITATIS Encomium., XIII.
Jacob Balde, Poemata (3) 1.13
Unproofread scanNot analysed yet
Scilicet antiquis maiori ex parte relictis,
Ad superis charos homines, et sanctius aevum,
Vel propiora voles me tempora flectere cursum.
Nulla mora est. paucos tamen omni ex agmine sistam.
Praetereo vivos, et adhuc communibus auris
Vescenteis. Tumbam Bedae Venerabilis intro.
Ut iacet, ante stetit, coelesti horrore verendus.
Petri Lombardi tumulum Sorbona coronet:
Namque alia haut facies tumuli fuit, ac tumulati.
Ad Scotum propero. color olli, vel cineri par,
Vel tunicae agresti, crassaque ex cannabe textae.
Entheus, exesus tamen, et scaber, et macilentus
Prae cunctis retulit Tituli Subtilis honorem;
Nullius invidiae stimulis penetrabile nomen,
Cuncta licet penetrans, et mentis acumine figens.
O si Durandos nunc, Capreolosque videres,
Et veterem Occamum, spirans putria navis
Frusta; quasi ex arca cani direpta Noachi!
Hi sunt, post quos non alias sapientia quaerat
Naufragii tabulas, firmissima fulcra sophorum.
Nonne recordaris Lucae Melitonis, et Hispae?
In cinerem quorum facies subsidere visa est;
Hostili busto, captaeque simillima Troiae.
Rudera dixisses restare novissima vultûs
Humani. atqui hi sunt, qui complent laudibus Orbem.
Quotquot Complutum, quotquot Salamantica claros
Extulit alma viros, magnaeque Conimbrica famae;
Turbavere comas, et despexere figuram.
Ex vultu nosses Animas sua membra perosas,
Atque aspernantes, crudae virtutis amore.
Haut aliud Mendoza, aliud Soaresia dicet
Gloria, et adversis pugnans Vasquezius armis:
Introrsumque genas ostendens Lessius actas.
Ultimus in morbis etiam, cumuloque dolorum
Ferreus extiterit, dubites, an aheneus, anne
Marmoreus! gemitum stridenti in vulnere pressit.
Quin hilaris potuit vitiati corporis ulcus,
Atque venenatas prurigine radere crustas!
Insuper ardenti renum oppugnatus arena
Ferre cruentanteis lapidum intra viscera morsus!
Tam cupide haec inter Musis operatus amicis;
Quam noster Dorylus pernas venatur, Iaccho
Dona Mosellano tua, Westphale, iungere doctus:
Quamque Taradarus salpas in lacte natanteis,
Ovaque cum pullis, et fraga recentia sorbet.