# Poemata (3) 1.16

Jacob Balde, Poemata (3), VULTUOSAE TORVITATIS Encomium., XVI.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/1.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/1.16

Transeo in Aoniam, et sancti penetralia montis,
Maior ubi viridis, ramosaque copia Lauri,
Crinibus effusis, mutata ex virgine crescit.
Fonsque sacer volvit bullas, et inaestuat unda.
Laeta loci facies; sed non adeunda paventi
Ardua, et innexos spinis, curisque labores.
Sic primùm statuas: si te fore, Pontice, Vatem
Maiorem credis, quia sis formosior, erras.
Exterior nil forma iuvat, si turpis es intus,
Aut brutis, stupidusque, atque oblimatus, et exspes.
Sicut nec pravum corpus circumdata vestis
Attalica emendat; nec curvum fascia collum.
Ede: quis Elei genium, vireisque caballi
Aestimat ex cristis, phalerisque sonantibus auro?
Quis pictam navim, vel carbasa serica mali?
Aut gladium propter vaginam adamante rigentem.
Corpus iners, Animi recte vagina vocatur,
Ensis hic iste potest Pallanti dicere solus:
Aspice, quam mage sit nostrum penetrabile telum.
Theca suum gemmata nequit lucente smaragdo
Tutari dominum. sita vis in acinace tota.
Quin nec Amurathes, aciem, ferrumque timebat,
Scanderberge, tuum; si non manus afforet, imos
In Thracum iugulos plagam ductura profundam.
Num melius testudo sonat cupressina buxo?
Aut ductis ebeno clavis, et Iaspide fulgens?
Parcerae, Tyrio quam Lydia tinxerit ostro,
Pulcrior audierit, non doctior ille Poeta.
Lacteus, idcirco non est Lactantius ore,
Eloquioque fluens: sed lacteus; et nihil ultra.
Lumina ego mirer, tenuis quae palpebra velat!
Glorier a visu, fuerit cum caecus Homerus!
Cuius vel tenebrae plus conspexere sagaces,
Quam Phaethon totus patrios coniectus in igneis.
Intus mente mica, formosamque instrue flammam:
Illic omnigenos Animae dispone colores:
E quibus Ingenii vernans splendescat imago.
Interior largo saliat tibi vena meatu.
Sis animo pulcer. nihil uncta siligine prodest,
Malobathroque cutis: nil gemmea sidera frontis,
Puniceae aut malae, ceu punica mala, rubentes.

---

Jacob Balde, Poemata (3). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata3_1.xml.
