Latin
VULTUOSAE TORVITATIS Encomium., XVII.
Jacob Balde, Poemata (3) 1.17
Unproofread scanNot analysed yet
Paucis multa loquar, torvum volo, Pontice, Vatem,
Torvum concipio, torvus fuit Ennius olim:
Unus cunctanti Fabio qui restituit rem.
Torva Attellani Labeonis; torva Lucreti
Effigies, herbas vultu, referentis amaras:
Quasque Paraetoniis radices repperit arvis.
Torvus Caecilius: torvus Maro; ruris habens plus,
Quam nitidae Romae: gnarusque satos colere agros,
Non fuco vultum; pigmentaque condere falsa.
Torvus erat, cuius ductu Iocasta marito
Obvia, et in medios fratrum ventura furores,
Egreditur portis. velut antiquissima mater
Eumenidum, magna cum maiestate malorum.
Torvus, qui Soceri, Generique infanda canebat
Bella per Aemathios plus quam Civilia campos.
Torvus et ille fuit Peligni solis alumnus:
Qui tamen infelix torvas vetat esse puellas.
Atque utinam semper tristis, torvusque fuisset
Et sapiens Naso, potius, quam blandus Amator.
Torvus erat, cecinit qui: frontis torva voluptas
De Stilicone suo: quoque indignante, dolosus
Semivir, Eutropius Consul, trabeata per Urbem
Ostentatur anus, titulumque effeminat anni.
Quid Iuvenalis? io novies ter torvus, et asper.
Horridus Eurystheus, ut nubifer Apenninus,
Et vigil enormes rhonchos proflare solebat.
Lurida spirabant per totum absynthia vultum.