# Poemata (3) 1.2

Jacob Balde, Poemata (3), VULTUOSAE TORVITATIS Encomium., II.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/1.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/1.2

Iamne vides igitur, quid Stoicus horror in ore
Possit, et extantes vivo de subere rugae.
Spectandae facies, sicut simulacra Deorum,
Quas in adoranda rubigine secula passas
Obsita pulveribus, secretae noctis in antro
Suspicit, informeis statuas, impensius hospes
Cernuus: atque ipso tremit a squallore columnae
iam fractae, ceraque colit referente iuvencum,
Aut speciem vaccae, aut Pelusiaci crocodili:
Donaque suspendit tacitum testantia numen.
Est, ubi relligio spelaeis nixa sub atris,
Ad temere structam, vilemque intenditur aram.
Saepe minus colitur conflatus Iuppiter auro,
Quam rudis, et simplex, et ligneus, et male cultro
Formatus Lycidae, quem vult donare Menalcae.
Nunc adeo tetricum caperata fronte, putremque,
Pone senem; cuius facies videatur aratro
Proscissa, inque cavas iam velle dehiscere valles;
In laceris oculi tunicis, stellaeque cruenta
In sanie lugubre natens: sint torrida labra,
Quanta nec Aethiopis nigri matertera tendit.
His et monstrificum, [strumam] sensum adice sextum,
Quod membrum reliquis praefert celeberrima vallis:
A pota quae crescit aqua, turgetque crumena
Gutturis adnata: qualis dependet avari
Mentoris ex pingui zona: iustissimus unus
Qui fuit in terris, et servantissimus aequi.
Euclio vix maior Dresdae reperitur, et Ulmae.
Adice et haerentis dorso fastigia gibbi.
Talem Diva Themis, talem Sapientia multis
Praetulerit Sponsum, propiora in iura receptum.
Aesopo clivus surrexerat, atque Bianti;
Quanta mole parem, vastoque umbone tumentem
Vix Arabum strigosus habet de stirpe camelus.
Numne ideo non magnanimi, summique fuerunt
Clamosos inter proceres, barbasque Lycaei?
Commoditas etiam ista fuit; quod ad omnia semper
Praelia, si nervo torta argumenta volarent,
Esset ut in promptu paribus succursus ab armis;
Quisque suam tergo portarit bibliothecam;
Ut Parthi celeres armamentaria secum,
Coryton, refugumque arcum, celeresque Sagittas.
Stet licet incurvus, et sidera fulciat Atlas
[Axem qui torquet stellis ardentibus aptum]
Aesopi tergum portaret dignius astra.

---

Jacob Balde, Poemata (3). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata3_1.xml.
