Latin · Dactylic hexameter
VULTUOSAE TORVITATIS Encomium., XXII.
Jacob Balde, Poemata (3) 1.22
Unproofread scanNot analysed yet
Non est lanificum sudor, sublime Poema,
Plebeiusve labor: neque Vatum vitta, caprina
Texitur e lana. Saturis bombycibus illam
Non nisi divinae manus admiranda Minervae
Conficit, et totam filis subtilibus explet.
Quis metuet Satyram culti, atque nitentis Ofelli?
Utitur astragalis, teneroque est mollior hoedo.
Quam dabit in medium Schockus, cui polypus ingens
Auctus vi Lunae, nasum facit esse trabalem;
Lectorem doctum poscens, armatur echino:
Inicietque metum, serraque secabit acuta.
Est aliud, valido Satyram distringere nisu,
Quam Caio, et Cosso scabiosum epigramma dicare:
In quo nil praeter tria Cur, totidem Quia cernas:
Sex ideo, septem Quocirca, quatuor I nunc.
I nunc, et pomis imple, nucibusque quasillum.
I nunc, et caligas scrutare Herodis edaces.
I nunc, et cocco vestitum confer asellum.
I nunc, et teneram Citheraeae occide columbam,
Ut delectat eum pygmaei argutia versûs!
Inque fimo male scintillans scarabaeus equino!
Sed pueri tales gemmas mirantur, et aurum.
Ut perstringit eum stillae glacialis acumen,
Et Tropus in febris quartanae frigora versus!
Quanquam omni in folio fugitivi frater Iuli
Ambulat, et gremio Phoenissae illudit amantis,
Vulcanum, matremque ferens. rotat arma Cupido
Pictus acu rallam fluitantem, et textile velum:
Alipedesque alii suspensi terga pharetris.
Multa Venus. nullae veneres, et gratia nulla.
Sed nondum tempus Thymelen damnare Britannam.
Adveniet tandem laesi vindicta Pudoris:
Hastaque Iudicii Cambro figetur Oveno.
Quid? culpo ingenium? minime! detestor abusum.
Mitior incedat positis nunc Musa sagittis.