Latin
VULTUOSAE TORVITATIS Encomium., XXVIII.
Jacob Balde, Poemata (3) 1.28
Unproofread scanNot analysed yet
Audi aliud. redolens octo Cilices, minimùm sex,
Spirat Sosa crocrum, pretiosoque ulcere rupto
Expressam saniem, et peregrinae felis odorem.
Sed mures opicos foetentia carmina produnt.
Hirtacus axillis subter graveolentibus hircum
(Eminus advertas etiam) gestare videtur.
Cum soccos purgat, tunc non tolerabilis ulli.
Non pigra Maeoris, Camarinaque, et ima profundi
Tetrius exhalant eiectamenta Pelori.
Non ideo ipsius non fragrat odora poesis.
Vernat enim, spiratque rosas, sudataque tura.
Haut aliter, quam si variorum ex agmine florum,
Laxent Elysii pubentia germina campi.
Naribus hanc Erato saepe admovet; ictaque Clio
Versibus Hussardi. Nam quae patientia duret?
Aut Recitatorem possit tolerare molestum?
Felices procul absentes, sordique beati.
Saevior est picis clamantibus, atque cicadis:
Intolerabilior ranis aestate Suevis.
Quid nocet Ambrosio Mucconi absentia formae?
Turbidus incedit ringentis more molossi.
Quamquam os, et mores ululant; tamen Ecloga balat
Deducens pastoris oves. illa Ecloga balat:
Quae placuit cantata Duci; retulitque disertas
Coniugis Austriacae laudeis, inscripta Amaryllis.
Altera nec primae cedet, cui nomen Alexis,
Quin et ubique placet; serieque illustris in omni
Obscurat fuscus nitidos, torvusque venustos.
Tympana pulsa sonant Heroica: dulcè queruntur
Insomnes Elegi: iucunda Phaleusia rident.
Ausus idem Basilus, frustra sudavit et alsit
Ausus idem possis misereri, et dicere, cessa,
Alterius tantum novitas, et lucidus ordo,
Et mens inventrix rerum, iuncturaque pollet.
Nuper in Aonia, Phoebo praesente, palaestra
Eminus alternis certatum, et cominus armis;
Spectati pugiles aderant, et tempora vincti.
Primas Mucco tulit: Socii meruere secundas.
Olli caesariem subiit circumflua laurus.
Si verum excutio, facile est componere versus:
Difficile est libros aequali volvere rhombo,
Qualeis Pansa dedit. dum Pansam nomino, nolim
Subicias animo Narcissum, vel Cyparissum;
Quorum alter seipsum, cervum nimis alter amavit.
Pansa vir est, ac pene sui quoque nobilis osor.
Centauro similis, metuas, ne saxa loquatur
Ex Aetni decisa iugis. nil durius illo.
O quantum a vultu divertit Musa canentis?
Fundere mella putes: florentem spargere thymbram.
Candor inaequaleis numeros, et Gratia triplex
Halantes animant. Liquido volvuntur in auro,
Heliadumque madent guttis lucentibus igni.
Formosus Tryphon ut semet in omnia vertat
Praesidia, et formas, faciemque ungatque, lavetque?
Atque relambentis sua vellera more Sciuri,
Qua licet assiduus, novies, deciesve repectat:
Nescit, et hoc solum scit, se nescire fatentem.