# Poemata (3) 1.3

Jacob Balde, Poemata (3), VULTUOSAE TORVITATIS Encomium., III.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/1.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/1.3

Nil igitur foedum, nisi, quod virtutibus obstat,
Nil pulcrum, nisi quod vitio adversatur, Honestum.
Prodigio par est Sophiae armillatus amator,
Et tener, et bellus, cincinnatusque, Spadonis
Ingressus formam: quid enim nisi peior imago
Restat et enervi sit inertior Hermaphrodito.
Malis Thersites posse intorquere dilemma,
Et vix solvendum Oedipodi proponere nodum;
Quam speciosus Hylas, vel Protesilaus haberi
Mollis et indoctus, neque bella ad seria natus.
Hic erat Hectorea dignus fataliter hasta
Scilicet occidi! quanto meliore lacerto
Hyppolyte strinxit. Tanain egressa, securim!
Chrysippi argutum passim laudatur acumen:
Quod tamen a naso, si vera est fama, pependit,
Et stillante quidem. Stylus hic proiecerat umbram
Ingentem, dicto festivo caussa futurus.
Usque adeo et naevi prosunt Sapientibus ipsi.

---

Jacob Balde, Poemata (3). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata3_1.xml.
