# Poemata (3) 1.30

Jacob Balde, Poemata (3), VULTUOSAE TORVITATIS Encomium., XXX.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/1.30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/1.30

Fingimus haec? Pharael etiamnum vivit, et extat
Qui quamquam nullo perimet se fonte videndum;
(Quem neque pastores, neque pastae in monte capellae
Contigerant, aliudve pecus: quem nulla volucris,
Nec fera turbarit, nec lapsus ab arbore ramus)
Est tamen et lato sua vis, et honor suus ori.
Omnibus in silvis, quas explicat, agmine facto
Nidificat Philomela canens, secumque Sorores
Adducit, Getici iam dudum oblita tyranni.
Taedet unim semper raptum deflere pudorem;
Tereaque aeternis dirum incusare querelis.
Narrat Caeciliae pugnas. Ut Barbara foedum
Aversata Patrem, cervice exceperit ensem!
Ut gladios, igneisque proci contempserit Agnes!
Thecla feras: animosa boves et Lucia flammas.
Ursula ferratos telorum evicerit imbres.
Tum Glaphyras, Agathasque refert. Ante omnia coelum.
Ingeminat, partusque tuos Nasareia Virgo.
Te quoque Alexandri, Costo sata, regis in urbe
Eximium, Catharina, decus; super ardua montis
Culmina, qua coelum tangit Sinaitica rupes,
Aligerûm Martyr portata curulibus ulnis.
Huc properare rotis stridentibus, Orcale, cessa,
Belle puer: nullis illuc hinnitibus itur.
Frustra urges oleo, vino, sale psaustra gravata:
Automedon non si vel Achillis lora teneres,
Orcale, parce manu: veniet robustior aetas;
Et tunc Ortygiam, portusque intrare licebit.
Interea crudis te fingendum, atque domandum
Trade rudimentis scuticaque assuesce ferire
Iumentum proprius; meliorque auriga futurus
In tua membra ferox contortis irrue nodis.
Nec cessa, donec sanguis generosus adhaesit.
Haec via te ducet, quo frustra tendere vanus
Clamor adegisset: tunc illam denique Rupem
Vertice (Plus ultra) tanges. Sic itur ad astra.
Huc ducit tranquilla quies, missisque quadrigis
Sella tripes: quam si retines, portabere pennis.

---

Jacob Balde, Poemata (3). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata3_1.xml.
