Latin · Dactylic hexameter
VULTUOSAE TORVITATIS Encomium., XXXII.
Jacob Balde, Poemata (3) 1.32
Unproofread scanNot analysed yet
Malo ego crudeleis socios, visuque tremendos:
Quales Hupfiades Gluckersius, et Didymaon
Westphalus, et Clivensis Hegar, lippusque Rabastus,
Et luscus Gauron, capitoque Telesphorus Haza:
Sic equidem capito, pars ut sit maxima, collum
Quae premit, atque humeros: Nec differat a bove multum.
Hirti, ac praeduri fratres, capita alta ferentes,
Fratres Aetnaei: qui vix se in littore spectent;
Ne dum convexos vitri comantur ad orbeis:
Non nisi multifido Polyphaemi pectere rastro
Crinales sueti laqueos. speculi vice, pronos
Pegaseo se in fonte vident, moresque videntum
Discutiunt. sit fas Narcissum imitarier isthic.
Horum introgressus tecta, haut innixa columnis
Maurorum, aut Nomadum (nugas humilis domus istas
Non capit) indigetum eximias mirabere sordes.
Splendida paupertas: modici tinctura liquoris;
Sepia in alveolo nans, et Ioliginis atrae
Qualiscumque humor, cum capsa non sine. charta
Privigna, atque rudes phylirae: duo, vel calami tres,
Eiusdem crenae; sunt curta, et tota suppellex.
Ex tribus his unus plumae plus retinet albae,
Absque ullo fastu; signumque refertur ad usum.
Associatur hebes, minimumque novacula scindens.
Aude hospes contemnere opes, et te quoque dignum
Finge Deos animis patientibus. oro, Poetis
Ignovisse velis. luxum, et confinia temnunt.
Secum habitant, ubicumque habitant: gurgustia, Fana;
Aulas, an caulas; in summa Tyburis arce,
Valle vel Egeriae, Cumana an rupe, perinde est.
Da veniam, si quid tibi displicet aedibus illis.
Non aliter vivunt subducti pectora mundo:
Ut quorum solis commercia cum superis sint.
Ne culpes, nihil esse loco, nihil ordine postum,
Compostumque suo crepidae, mantilia, socci;
Agmina librorum sparsa, ac velut hoste recepta
Iam primum ex Sueco: Cicero, Maro; sacra, prophana
Dismas, et Gesmas; Th et Sco. eodem
Scamno iuncta iacent: hinc pileus, urceus illinc:
Quandoque et fornax. si sella, aut mensa vacillat;
Supponunt testam; clivusque aufertur acernus.
Ima pavimenti, tabulati summa videbis
Posse Syracosii griphis senis, atque figuris
Inscribi: qualeis monstravit Apella Monarchae
Chaldaeo. serpens reptaret pulvere in isto,
Spirasque occuleret, nova colligeretque venena.
Quam dispar Glycus et Nasamon! occasus, et ortus
Pollubrum frustra quaeris, mala somnia passus
Flumine purgatur vivo: Rhenoque, vel Istro
Abluitur: si caussa tamen patet ulla lavandi.
Nam raro, aut nunquam sibi sordidus esse videtur.
Nec, si sit, penset, Cynici memor usque Decori.
Pexus, an impexus, mediam procedat in urbem,
Tantumdem est. neque si Nisi coma detur, honoret
Talia non curant. quorum omnis cura Deorum est.