# Poemata (3) 1.34

Jacob Balde, Poemata (3), VULTUOSAE TORVITATIS Encomium., XXXIV.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/1.34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/1.34

Marcus Abantiades strumosus et Ascrio, vena
Gutturis incisa generosi palmitis ictu,
Purpureos fundunt versus, mustoque madenteis.
Quis Deus ostendit potiorem Aganippide fontem,
Vatibus hanc strumam, atque artis compendia tantae?
Ergo Poetarum subiecta faucibus unctis
Humor, io dulcis fluit ex Permesside bulga!
Felix, o nimium felix, qui se ebrius ipso,
Eructare potest vere spumantia dici
Carmina. nil usquam est, quod non queat utile reddi,
Felices ambo. Vatum, nisi fallimur, horum,
Iam iam nulla mora est, plures quoque castra sequentur
Ecquis enim totus cupiat non musteus esse?
Et talem venam cum foenore habere secundam?

---

Jacob Balde, Poemata (3). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata3_1.xml.
