Latin · Dactylic hexameter
VULTUOSAE TORVITATIS Encomium., XXXIX.
Jacob Balde, Poemata (3) 1.39
Unproofread scanNot analysed yet
Haec ad Danubium; quo tempore Pockius annos
Absolvit vitae; Frater notissimus Arci.
Quam iuga sustentant. veteri Nova more vocatur.
Illa PALATINO paret frenata PHILIPPO:
Carmen ut exactum fuit; ad patefacta fenestrae
Forte tuens steteram, Fluvium speculatus euntem.
Ecce tibi; fundo canum caput extulit ISTER,
Non procul aggeribus, quos intra currere iussus
Cum Nymphis solitos lusus exercet aquarum.
Tunc forte innanteis volvebat gurgite cervos.
Venabatur enim. quassaverat ergo Tridentem,
Tritones contos: torvaeque armenta Dianae
(Visa irata parum) navi imposuere subacta.
Observare Deum placuit: quo lumine, et ore!
Torvus erat: torvae Nymphae, torvique ministri.
Olli grande caput signant rorantia tauri
Cornua. caeruleos oculos infecerat imber.
Luxuriant herbae per colla tumentia nodis.
Vertice stant Cannae: verbenaque consita iuncis
Tempora complexa est, rivus de naribus exit.
Barba madet, ripasque impexo flumine verrit.
Protinus exclamo: quid enim iam denique restat?
Ut video, torvi terris dominantur, et astris,
Et pelago. talem si patrius exhibet Ister;
Qua facie Neptunus erit! qua Iuppiter altus!
Namque Imum curare, nefas, qui praeter atroces.
Ac ferrugineos orbeis, quibus utitur, Orcum,
Seque videns, nimium nostris abludit ab oris.
Flammea per patulos stagnant incendia rictus.
Danubii natura trucis discrimine magno
Distat. in hirsuto nant quaedam gaudia vultu,
Quae plebs nulla capit: nec nauta domesticus unquam
Advertisse potest: solis noscenda Poetis.
Digna Deo facies, lentisque imitata colorem
Muscoso squalore viret. delectat et horror.
Ecce, iterum pleno totum se condidit alveo.
At non nos Istro totum similesque, paresque?
Ille manet semper torvus. nostrum decus omne
Absorbet Letum: nulla remanente figura.
Ille, licet nequeat cursum cohibere, fluatque
Aequor in Euxinum, et ponto moriatur eodem:
Nempe reviviscit; simul ac cunabula pulsat
Thethyos; atque novos large reparatur in ortus,
Nostrae Sandapilae quando vertuntur in usus
Cunarum! ille redit: nos autem quando redimus!
Cum semel extincti Lethaeum intravimus amnem:
Haut aliis rursus scatebris exire licebit.
Currite Mortales fluidi. Dilabimur omnes.
In mare sicut aquae. Belli, torvique Sodales,
Incompti, comptique; aliquidque, nihilque nitentes:
Deformes, pulcrique, et quovis nomine noti;
Insontesque Ioci: Satyri, Satyraeque valete.