Latin · Dactylic hexameter
VULTUOSAE TORVITATIS Encomium., V.
Jacob Balde, Poemata (3) 1.5
Unproofread scanNot analysed yet
Da nunc Pythagoram frugali ventre beatum;
Nullum animal primis contingere dentibus ausum.
At, quia lente, faba, pisis tantummodo pastus,
Dignum, qui Piso, qui Lentulus, unus et idem
Cum Fabio dicatur homo, triplexque Senator
Urbis, Roma, tuae. Sed dic; ex pultibus istis
Aut voluisse putas, Samium aut potuisse Magistrum
Formosum fieri? sese statuebat eremum
Efficere; et cuneis horrentem scindere vultum.
Inque genas, scrobibus factis, inducere fossas.
Vix scires: facies, an abyssus decolor esset.
Tantis distabat spaciis a corpore crasso.
Addita perlucens macies, et cornea fibra:
Attritaeque diu radians truculentia formae.
Ne tamen ignores: hic est ex omnibus ille,
Qui stans in terra, coelum, convexaque Mundi
Mente, Deosque adiit: vomuitque ad sidera caepas.
Ergo age, si perdix, gallinaque nigra feratur,
Aut alba, in patina: (nigram prius ordine vita)
Cum volucres alius, pernasque invaserit, et quae
Proxima: contemptor potiorem in lance polentam
Aggrediare manu. Sacer est cibus iste Sophorum;
Pythagorasque facit, vel saltem Pythagoraeos.
Foetent, et ducunt faetorem talia, dices,
Fercula. pone metus, indignas mitte querelas.
Hic odor est proprius doctorum, altasque cathedras
Pressantum, ac tripodes, famosorumque virorum.
Sic fragrat nutrita suo Sapientia succo.
Hic foetor casiam, mihi crede, et cinnama vincit.
Diogenes certe nullum spiravit amomum.
Quid potius? cerebrum, an nasus? sapere, an bene olere?
Liberum, olere bene, est: sapere, ac sapuisse, necesse est.
Abrotonum nunquid condita melle placenta
Sanius Hippocrates sancit? tamen illud amarum est.
Quondam nec glandes veriti ructare palato,
Aurea fecerunt tam vili secula victu.
Tu quod alit famam, stulto aspernabere fastu?
Aut dubitabis adhuc instratis messe Sabaea
Funeribus Regum Cynicum praeferre cadaver?