# Poemata (3) 1.6

Jacob Balde, Poemata (3), VULTUOSAE TORVITATIS Encomium., VI.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/1.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/1.6

Ecquid Anaxagoram memorem primordia rerum
Aere miscentem confuso, et magnum Anacharson,
Captum utroque genu. Ter centum vendita nummis
Lampas Epicteti, quanquam in lodice matellam
Purgantis, servatur adhuc; oleumque ministrat
Lucenti famae; quae sic ardebit in aevum,
Ut nisi cum lapsis non exstinguenda sit astris.
Stilponem spernes lippum, similemque molosso?
An Speusippus erit propter sua sputa pudori,
Opprobriove tibi? tamen alta in Cecropis urbe
Eius honorata est docta, et celeberrima tussis.
Publica (quis credat?) merces admensa catarrho est.
Non Heracliti flentis deterreat imber
Continuus: si me doceat plorare, paratum
Virtutis momenta sequi: vel lictor. Et infra
Sordidior lixam. Si rectum monstret; adoro.
Tales producit sessores porticus alta
Tres cubitos, sex lata pedes, oblonga trecentos.
Quanquam autem obstipos angusto limite sepsit
Parva domus: tamen et gelidum Praeneste Neronis,
Et Tybur, Memphinque ipsam transcendit honore
Hic homines fiunt, hinc sacra oracula manant.
Appellent alii mandram, stabulumque caninum:
At tu Delubrum venerabile dixeris esse.
Quale nec in Libya possedit corniger Hammon;
Huic mandrae Senecam debes, pro, quanta sonantem
Ausculta: excusso si forte rubore salubri
Stoica perfrictam pingant conchylia frontem.
Vera quidem loquitur, sed non et grata prementi
Vellus Amyclaeum, spondae vel in otia merso.

---

Jacob Balde, Poemata (3). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata3_1.xml.
