Latin · Dactylic hexameter
VULTUOSAE TORVITATIS Encomium., VII., lines 1.7.1-1.7.44
Jacob Balde, Poemata (3) 1.7.1-44
Unproofread scanNot analysed yet
Lucili, vivamus, ait; vivamus, amice.
Esse scias multos, non vivere. Fata, fuisse,
Non, vixisse, docent functos, an dixero fungos;
Queis per socerdem, trepidantia gaudia, luxum
Effluxere dies. Cur vivat Apicius, inter
Ebria continuus lurco convivia, nescit:
Saepe, quod esuriat, servo veniente, monendus.
Hora quidem Coenae: sed nondum viscera totum
Digessere bovem; atque hesterna tomacula restant.
Inquinat horum aliquis sacrum Solis iubar. ut quid
Editus in lucem est! immensa negotia venter
Unicus indicit, spoliatque elementa colonis,
Civibus, indigenis; vastamque immittit in alvum.
Cum modicum Natura petat, quam multa paramus
Obicere invitae! mihi pransuro neque turdus,
Nec pygargus adest: Senecam tamen expleo totum.
Proposui placare famem, stomachique tumultum.
Non mulcere gulam. Lucili; coena vocetur
Et tibi lauta, Satis. ponantur oluscula pauca:
Cum Diis, lance pari, vives. non discute quadram,
Quid ferat; Odrysii iecur anseris, anne legumen;
Gobius, an rhombus nigra portetur in olla.
Sufficiant quaevis obsonia. villicus Afer,
An, quae poma dedit, parvo Geta legerit horto,
Hesperides donasse putes. Non vult sitis ungi,
Exstingui cupit. hoc praestant non caecuba tantum,
Setinaeque uvae: sed quilibet irriguus fons
Egelidi nemoris; scatebraeque mamilla benignae;
De convalle fluens: cuius Mons esse maritus
Possit, et uberibus rivis nutrire iacentem.
O quoties clamo: malesanis parcite votis;
Saepe exauditi Divis, plectentibus illa.
Hostis non maior noster, quam nostra cupido est.
Sanguis, opes, aetas, tituli, facundia, vires,
Munera Naturae, sortisque, aequalia non sunt.
Quod beat, aequale est, et prorsus in omnibus unum,
Virtus, ac Ratio. Quibus haec concessa, parum sunt;
Plus quam avidos totus nunquam satiaverit Hermus.
Influet in fauces Ganges, siccasque relinquet.
Summa voluptatem, reor, est sprevisse voluptas,
Et curare bonum, quod non terit ulla vetustas.
Convolet ad mappas, festa et Circensia vulgus:
Monstrentur ludi, gladiatorumque catervae:
Quadrupedesque ferae bipedum certamina pascant.